Michaeas - 5

1234567


1Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos : in virga percutient maxillam judicis Israël.
2Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda ; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.
3Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël.
4Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui : et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ.
5Et erit iste pax : cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris, et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines ;
6et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus, et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris.
7Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum.
8Et erunt reliquiæ Jacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat.
9Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.
10Et erit in die illa, dicit Dominus : auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas.
11Et perdam civitates terræ tuæ, et destruam omnes munitiones tuas : et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te :
12et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum :
13et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas.
14Et faciam, in furore et in indignatione, ultionem in omnibus gentibus quæ non audierunt.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc