1Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores,
2tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, de fratribus Saul ex Benjamin.
3Princeps Ahiecer, et Joas filii Samaa Gabaathites, et Jaziel, et Phallet filii Azmoth, et Baracha, et Jehu Anathotites.
4Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Jeremias, et Jeheziel, et Johanan, et Jezabad Gaderothites.
5Et Eluzai, et Jerimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites.
6Elcana, et Jesia, et Azareel, et Joëzer, et Jesbaam de Carehim :
7Joëla quoque, et Zabadia filii Jeroham de Gedor.
8Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam : facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus :
9Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius,
10Masmana quartus, Jeremias quintus,
11Ethi sextus, Eliel septimus,
12Johanan octavus, Elzebad nonus,
13Jeremias decimus, Machbanai undecimus.
14Hi de filiis Gad principes exercitus : novissimus centum militibus præerat, et maximus mille.
15Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas : et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
16Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur David.
17Egressusque est David obviam eis, et ait : Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis : si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet.
18Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis : te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ.
19Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret : et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes : Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.
20Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et Michaël, et Ednas, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse.
21Hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos : omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu.
22Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei.
23Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini.
24Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad prælium.
25De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum.
26De filiis Levi, quatuor millia sexcenti.
27Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti.
28Sadoc etiam puer egregiæ indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo.
29De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia : magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
30Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.
31Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David.
32De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti : omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.
33Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prælium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici.
34Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia.
35De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti.
36Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia.
37Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia.
38Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël : sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fieret David.
39Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes : præparaverant enim eis fratres sui.
40Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum : farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam : gaudium quippe erat in Israël.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc