1Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes 2(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), 3reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. 4Oportebat autem eum transire per Samariam.
5Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. 6Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. 7Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere. 8(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) 9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. 10Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. 11Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ? 12Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ? 13Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum : 14sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. 15Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. 16Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc. 17Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ; 18quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti. 19Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. 20Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. 21Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. 22Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. 23Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. 24Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. 25Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. 26Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum. 27Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ? 28Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus : 29Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ? 30Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. 31Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca. 32Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. 33Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ? 34Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. 35Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. 36Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. 37In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. 39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. 40Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. 41Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. 42Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
43Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. 44Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. 45Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum. 46Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. 47Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori. 48Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. 49Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus. 50Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. 51Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. 52Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris. 53Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota. 54Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc