1Spiritus Domini super me,
eo quod unxerit Dominus me ;
ad annuntiandum mansuetis misit me,
ut mederer contritis corde,
et prædicarem captivis indulgentiam,
et clausis apertionem ;
2ut prædicarem annum placabilem Domino,
et diem ultionis Deo nostro ;
ut consolarer omnes lugentes,
3ut ponerem lugentibus Sion,
et darem eis coronam pro cinere,
oleum gaudii pro luctu,
pallium laudis pro spiritu mœroris ;
et vocabuntur in ea fortes justitiæ,
plantatio Domini ad glorificandum.
4Et ædificabunt deserta a sæculo,
et ruinas antiquas erigent,
et instaurabunt civitates desertas,
dissipatas in generationem et generationem.
5Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra,
et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt.
6Vos autem sacerdotes Domini vocabimini :
Ministri Dei nostri, dicetur vobis,
fortitudinem gentium comedetis,
et in gloria earum superbietis.
7Pro confusione vestra duplici et rubore,
laudabunt partem suam ;
propter hoc in terra sua duplicia possidebunt,
lætitia sempiterna erit eis.
8Quia ego Dominus diligens judicium,
et odio habens rapinam in holocausto ;
et dabo opus eorum in veritate,
et fœdus perpetuum feriam eis.
9Et scient in gentibus semen eorum,
et germen eorum in medio populorum ;
omnes qui viderint eos cognoscent illos,
quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
10Gaudens gaudebo in Domino,
et exsultabit anima mea in Deo meo,
quia induit me vestimentis salutis,
et indumento justitiæ circumdedit me,
quasi sponsum decoratum corona,
et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
11Sicut enim terra profert germen suum,
et sicut hortus semen suum germinat,
sic Dominus Deus germinabit justitiam
et laudem coram universis gentibus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc