1Hæc dicit Dominus :
Quis est hic liber repudii matris vestræ,
quo dimisi eam ?
aut quis est creditor meus,
cui vendidi vos ?
Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis,
et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
2Quia veni, et non erat vir ;
vocavi, et non erat qui audiret.
Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea,
ut non possim redimere ?
aut non est in me virtus ad liberandum ?
Ecce in increpatione mea desertum faciam mare,
ponam flumina in siccum ;
computrescent pisces sine aqua,
et morientur in siti.
3Induam cælos tenebris,
et saccum ponam operimentum eorum.

4Dominus dedit mihi
linguam eruditam,
ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo.
Erigit mane,
mane erigit mihi aurem,
ut audiam quasi magistrum.
5Dominus Deus aperuit mihi aurem,
ego autem non contradico :
retrorsum non abii.
6Corpus meum dedi percutientibus,
et genas meas vellentibus ;
faciem meam non averti ab increpantibus
et conspuentibus in me.
7Dominus Deus auxiliator meus,
ideo non sum confusus ;
ideo posui faciem meam ut petram durissimam,
et scio quoniam non confundar.
8Juxta est qui justificat me ; quis contradicet mihi ?
Stemus simul ;
quis est adversarius meus ? accedat ad me.
9Ecce Dominus Deus auxiliator meus ;
quis est qui condemnet me ?
Ecce omnes quasi vestimentum conterentur ;
tinea comedet eos.
10Quis ex vobis timens Dominum,
audiens vocem servi sui ?
Qui ambulavit in tenebris,
et non est lumen ei,
speret in nomine Domini,
et innitatur super Deum suum.
11Ecce vos omnes accendentes ignem,
accincti flammis :
ambulate in lumine ignis vestri,
et in flammis quas succendistis ;
de manu mea factum est hoc vobis :
in doloribus dormietis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc