1Væ filii desertores, dicit Dominus,
ut faceretis consilium, et non ex me,
et ordiremini telam, et non per spiritum meum,
ut adderetis peccatum super peccatum ;
2qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum,
et os meum non interrogastis,
sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis,
et habentes fiduciam in umbra Ægypti !
3Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem,
et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.
4Erant enim in Tani principes tui,
et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.
5Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit :
non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem,
sed in confusionem et in opprobrium.
6Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ
leæna, et leo ex eis,
vipera et regulus volans ;
portantes super humeros jumentorum divitias suas,
et super gibbum camelorum thesauros suos,
ad populum qui eis prodesse non poterit.
7Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur.
Ideo clamavi super hoc : Superbia tantum est, quiesce.
8Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,
et in libro diligenter exara illud,
et erit in die novissimo
in testimonium usque in æternum.
9Populus enim ad iracundiam provocans est :
et filii mendaces,
filii nolentes
audire legem Dei ;
10qui dicunt videntibus : Nolite videre,
et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ;
loquimini nobis placentia :
videte nobis errores.
11Auferte a me viam ;
declinate a me semitam ;
cesset a facie nostra
Sanctus Israël.
12Propterea hæc dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis verbum hoc,
et sperastis in calumnia et in tumultu,
et innixi estis super eo ;
13propterea erit vobis iniquitas hæc
sicut interruptio cadens,
et requisita in muro excelso,
quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
14Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli
contritione pervalida,
et non invenietur de fragmentis ejus testa
in qua portetur igniculus de incendio,
aut hauriatur parum aquæ de fovea.
15Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël :
Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ;
in silentio et in spe erit fortitudo vestra.
Et noluistis,
16et dixistis : Nequaquam,
sed ad equos fugiemus :
ideo fugietis ;
et : Super veloces ascendemus :
ideo velociores erunt qui persequentur vos.
17Mille homines a facie terroris unius ;
et a facie terroris quinque fugietis,
donec relinquamini
quasi malus navis in vertice montis,
et quasi signum super collem.
18Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ;
et ideo exaltabitur parcens vobis,
quia Deus judicii Dominus :
beati omnes qui exspectant eum !
19Populus enim Sion habitabit in Jerusalem :
plorans nequaquam plorabis :
miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui :
statim ut audierit, respondebit tibi.
20Et dabit vobis Dominus
panem arctum, et aquam brevem ;
et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ;
et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
21Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis :
Hæc est via ; ambulate in ea,
et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
22Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui,
et vestimentum conflatilis auri tui,
et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ.
Egredere, dices ei.
23Et dabitur pluvia semini tuo,
ubicumque seminaveris in terra,
et panis frugum terræ
erit uberrimus et pinguis ;
pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
24et tauri tui, et pulli asinorum,
qui operantur terram,
commistum migma comedent
sicut in area ventilatum est.
25Et erunt super omnem montem excelsum,
et super omnem collem elevatum,
rivi currentium aquarum,
in die interfectionis multorum,
cum ceciderint turres :
26et erit lux lunæ sicut lux solis,
et lux solis erit septempliciter
sicut lux septem dierum,
in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui,
et percussuram plagæ ejus sanaverit.
27Ecce nomen Domini venit de longinquo,
ardens furor ejus, et gravis ad portandum ;
labia ejus repleta sunt indignatione,
et lingua ejus quasi ignis devorans.
28Spiritus ejus velut torrens
inundans usque ad medium colli,
ad perdendas gentes in nihilum,
et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
29Canticum erit vobis
sicut nox sanctificatæ solemnitatis,
et lætitia cordis
sicut qui pergit cum tibia,
ut intret in montem Domini
ad Fortem Israël.
30Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ,
et terrorem brachii sui ostendet
in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis :
allidet in turbine, et in lapide grandinis.
31A voce enim Domini pavebit Assur
virga percussus.
32Et erit transitus virgæ fundatus,
quam requiescere faciet Dominus super eum
in tympanis et citharis ;
et in bellis præcipuis expugnabit eos.
33Præparata est enim ab heri Topheth,
a rege præparata,
profunda, et dilatata.
Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ;
flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc