1Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem,
et ingredietur Ægyptum,
et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus,
et cor Ægypti tabescet in medio ejus,
2et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios ;
et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum,
civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.
3Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus,
et consilium ejus præcipitabo ;
et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos,
et pythones, et ariolos.
4Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium,
et rex fortis dominabitur eorum,
ait Dominus Deus exercituum.
5Et arescet aqua de mari,
et fluvius desolabitur atque siccabitur.
6Et deficient flumina,
attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum,
calamus et juncus marcescet.
7Nudabitur alveus rivi a fonte suo,
et omnis sementis irrigua
siccabitur, arescet, et non erit.
8Et mœrebunt piscatores,
et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ;
et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.
9Confundentur qui operabantur linum,
pectentes et texentes subtilia.
10Et erunt irrigua ejus flaccentia :
omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.
11Stulti principes Taneos,
sapientes consiliarii Pharaonis
dederunt consilium insipiens.
Quomodo dicetis Pharaoni :
Filius sapientium ego,
filius regum antiquorum ?
12Ubi nunc sunt sapientes tui ?
annuntient tibi, et indicent
quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.
13Stulti facti sunt principes Taneos,
emarcuerunt principes Mempheos ;
deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus.
14Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ;
et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo,
sicut errat ebrius et vomens.
15Et non erit Ægypto opus
quod faciat caput et caudam,
incurvantem et refrenantem.
16In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ;
et stupebunt, et timebunt
a facie commotionis manus Domini exercituum,
quam ipse movebit super eam.
17Et erit terra Juda
Ægypto in pavorem ;
omnis qui illius fuerit recordatus pavebit
a facie consilii Domini exercituum,
quod ipse cogitavit super eam.
18In die illa erunt quinque civitates
in terra Ægypti
loquentes lingua Chanaan,
et jurantes per Dominum exercituum :
Civitas solis vocabitur una.
19In die illa erit altare Domini
in medio terræ Ægypti,
et titulus Domini juxta terminum ejus.
20Erit in signum et in testimonium Domino exercituum
in terra Ægypti ;
clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis,
et mittet eis salvatorem
et propugnatorem qui liberet eos.
21Et cognoscetur Dominus ab Ægypto,
et cognoscent Ægyptii Dominum
in die illa ;
et colent eum in hostiis et in muneribus ;
et vota vovebunt Domino, et solvent.
22Et percutiet Dominus Ægyptum plaga,
et sanabit eam ;
et revertentur ad Dominum,
et placabitur eis, et sanabit eos.
23In die illa erit via
de Ægypto in Assyrios ;
et intrabit Assyrius Ægyptum,
et Ægyptius in Assyrios,
et servient Ægyptii Assur.
24In die illa erit Israël tertius
Ægyptio et Assyrio ;
benedictio in medio terræ
25cui benedixit Dominus exercituum, dicens :
Benedictus populus meus Ægypti,
et opus manuum mearum Assyrio ;
hæreditas autem mea Israël.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc