1Et dices in die illa :
Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi ;
conversus est furor tuus, et consolatus es me.
2Ecce Deus salvator meus ;
fiducialiter agam, et non timebo :
quia fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem.
3Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
4Et dicetis in die illa :
Confitemini Domino et invocate nomen ejus ;
notas facite in populis adinventiones ejus ;
mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
5Cantate Domino, quoniam magnifice fecit ;
annuntiate hoc in universa terra.
6Exsulta et lauda, habitatio Sion,
quia magnus in medio tui Sanctus Israël.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc