1Porro filii Issachar : Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.
2Filii Thola : Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.
3Filii Ozi : Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes.
4Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia : multas enim habuerunt uxores, et filios.
5Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
6Filii Benjamin : Bela, et Bechor, et Jadihel, tres.
7Filii Bela : Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi : numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.
8Porro filii Bechor : Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath : omnes hi filii Bechor.
9Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
10Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar :
11omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes.
12Sepham quoque et Hapham filii Hir : et Hasim filii Aher.
13Filii autem Nephthali : Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
14Porro filius Manasse, Esriel : concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.
15Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan : et habuit sororem nomine Maacha : nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.
16Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares : porro nomen fratris ejus, Sares : et filii ejus, Ulam, et Recen.
17Filius autem Ulam, Badan : hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
18Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.
19Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
20Filii autem Ephraim : Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,
21et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad : occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
22Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.
23Ingressusque est ad uxorem suam : quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset :
24filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.
25Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
26qui genuit Laadan : hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
27de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.
28Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.
29Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus : in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël.
30Filii Aser : Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.
31Filii autem Baria : Heber, et Melchiel : ipse est pater Barsaith.
32Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.
33Filii Jephlat : Phosech, et Chamaal, et Asoth : hi filii Jephlat.
34Porro filii Somer : Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.
35Filii autem Helem fratris ejus : Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.
36Filii Supha : Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,
37Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.
38Filii Jether : Jephone, et Phaspha, et Ara.
39Filii autem Olla : Aree, et Haniel, et Resia.
40Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum : numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc