1Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël : 2et hi principes quos habebat : Azarias filius Sadoc sacerdotis : 3Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ : Josaphat filius Ahilud a commentariis : 4Banaias filius Jojadæ super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes : 5Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi : Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis : 6et Ahisar præpositus domus : et Adoniram filius Abda super tributa. 7Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël, qui præbebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. 8Et hæc nomina eorum : Benhur in monte Ephraim. 9Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan. 10Benhesed in Aruboth : ipsius erat Socho, et omnis terra Epher. 11Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem. 12Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quæ est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan. 13Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas. 14Ahinadab filius Addo præerat in Manaim. 15Achimaas in Nephthali : sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio. 16Baana filius Husi in Aser, et in Baloth. 17Josaphat filius Pharue in Issachar. 18Semei filius Ela in Benjamin. 19Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra.
20Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine : comedentes, et bibentes, atque lætantes. 21Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus. 22Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ, 23decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. 24Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum : et habebat pacem ex omni parte in circuitu. 25Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis. 26Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium. 27Nutriebantque eos supradicti regis præfecti : sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo. 28Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi.
29Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris. 30Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum, 31et erat sapientior cunctis hominibus : sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol : et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. 32Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas : et fuerunt carmina ejus quinque et mille. 33Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete : et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. 34Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc