Evangelho segundo São Lucas 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| Biblia Maria | VULGATA |
|---|---|
| 1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum : | |
| 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis : | |
| 3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, | |
| 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. | |
| 5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. | |
| 6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. | |
| 7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. | |
| 8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, | |
| 9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini : | |
| 10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. | |
| 11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. | |
| 12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. | |
| 13 Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem : | |
| 14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt : | |
| 15 erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ : | |
| 16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum : | |
| 17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. | |
| 18 Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. | |
| 19 Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. | |
| 20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. | |
| 21 Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo. | |
| 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. | |
| 23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam : | |
| 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens : | |
| 25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. | |
| 26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, | |
| 27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. | |
| 28 Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus. | |
| 29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. | |
| 30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum. | |
| 31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum : | |
| 32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum, | |
| 33 et regni ejus non erit finis. | |
| 34 Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? | |
| 35 Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. | |
| 36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis : | |
| 37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. | |
| 38 Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. | |
| 39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : | |
| 40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. | |
| 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth : | |
| 42 et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. | |
| 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? | |
| 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. | |
| 45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. | |
| 46 Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum : | |
| 47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. | |
| 48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, | |
| 49 quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus, | |
| 50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. | |
| 51 Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui. | |
| 52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. | |
| 53 Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes. | |
| 54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ : | |
| 55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula. | |
| 56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam. | |
| 57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. | |
| 58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. | |
| 59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. | |
| 60 Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes. | |
| 61 Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. | |
| 62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. | |
| 63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. | |
| 64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. | |
| 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc : | |
| 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo. | |
| 67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens : | |
| 68 Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ : | |
| 69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, | |
| 70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus : | |
| 71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos : | |
| 72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti : | |
| 73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis | |
| 74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi | |
| 75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. | |
| 76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, | |
| 77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum | |
| 78 per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto : | |
| 79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. | |
| 80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël. |