Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Samuelis I 21


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus, et nullus est tecum ?1 Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem.
2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex præcepit mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim : nam et pueris condixi in illum et illum locum.2 Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: “ Quare tu solus et nullus est tecum? ”.
3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.3 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: “ Rex praecepit mihi negotium et dixit: “Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim”; pueris vero condixi in illum et illum locum.
4 Et respondens sacerdos ad David, ait illi : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ?4 Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris ”.
5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem, si de mulieribus agitur : continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.5 Et respondens sacerdos David ait ei: “ Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus? ”.
6 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem : neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.6 Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “ Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ”.
7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini : et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul.7 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
8 Dixit autem David ad Achimelech : Si habes hic ad manum hastam aut gladium ? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum : sermo enim regis urgebat.8 Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul.
9 Et dixit sacerdos : Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi : est involutus pallio post ephod : si istum vis tollere, tolle : neque enim hic est alius absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis : da mihi eum.
9 Dixit autem David ad Achimelech: “ Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat ”.
10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul : et venit ad Achis regem Geth.10 Et dixit sacerdos: “ Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo ”. Et ait David: “ Non est huic alter similis; da mihi eum ”.
11 Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David : Numquid non iste est David rex terræ ? nonne huic cantabant per choros, dicentes : Percussit Saul mille,
et David decem millia ?
11 Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth.
12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.12 Dixeruntque ei servi Achis: “ Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”? ”.
13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum : et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus in barbam.13 Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
14 Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum : quare adduxistis eum ad me ?14 Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in barbam.
15 an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præsente ? hiccine ingredietur domum meam ?15 Et ait Achis ad servos suos: “ Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me?
16 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum meam? ”.