Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

I Ioannis 5


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.1 Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis,qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.
2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.2 In hoccognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eiusfaciamus.
3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt.3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eiusgravia non sunt,
4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haecest victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ?
5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sedin aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus estveritas.
7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt.7 Quia tres sunt, qui testificantur:
8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis : et hi tres unum sunt.8 Spiritus et aqua et sanguis; ethi tres in unum sunt.
9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maiusest, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum : quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo,mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus estDeus de Filio suo.
11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus : et hæc vita in Filio ejus est.11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobisDeus, et haec vita in Filio eius est.
12 Qui habet Filium, habet vitam : qui non habet Filium, vitam non habet.
12 Qui habet Filium, habet vitam; qui nonhabet Filium Dei, vitam non habet.
13 Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.13 Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditisin nomen Filii Dei.
14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum : quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundumvoluntatem eius, audit nos.
15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus : scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.15 Et si scimus quoniam audit nos, quidquidpetierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.
16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis.16 Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit eiDeus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illodico, ut roget.
17 Omnis iniquitas, peccatum est : et est peccatum ad mortem.17 Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.18 Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitusest ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.
19 Scimus quoniam ex Deo sumus : et mundus totus in maligno positus est.19 Scimus quoniam ex Deosumus, et mundus totus in Maligno positus est.
20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.20 Et scimus quoniam Filius Deivenit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo,qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vitaaeterna.
21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.21 Filioli, custodite vos a simulacris!