Scrutatio

Thursday, 10 October 2024 - San Daniele m. ( Letture di oggi)

I Timotheum 1


font

1Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,2Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
3Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,4neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.5Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.6A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,7volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.8Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur :9sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,11quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
12Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :13qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.14Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.15Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.16Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.17Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
18Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,19habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt :20ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.