Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Iouse 23


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis,1 Evoluto autem multo tem pore, postquam pacem Do minus dederat Israeli ab omnibus in gyro nationibus et Iosue iam longaevo et persenilis aetatis,
2 vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos : Ego senui, et progressioris ætatis sum :2 vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac iudices et praefectos dixitque ad eos: “ Ego senui et progressioris aetatis sum,
3 vosque cernitis omnia, quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit :3 vosque vidistis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester cunctis nationibus istis, quomodo pro vobis ipse pugnaverit.
4 et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multæque adhuc supersunt nationes :4 Videte, sorte divisi vobis gentes, quae supersunt, in possessionem tribuum vestrarum, sicut omnes, quas delevi, a Iordane usque ad mare Magnum in occidente.
5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram eorum, sicut vobis pollicitus est.
6 Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi : et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram :6 Tantum confortamini, ut custodiatis cuncta, quae scripta sunt in volumine legis Moysi, et non declinetis ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram;
7 ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos :7 ne conveniatis cum gentibus, quae inter vos residuae sunt, et iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos;
8 sed adhæreatis Domino Deo vestro : quod fecistis usque in diem hanc.8 sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc.
9 Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.9 Et expulit Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere potuit:
10 Unus e vobis persequetur hostium mille viros : quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.10 unus e vobis persequitur hostium mille viros, quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnat, sicut pollicitus est;
11 Hoc tantum diligentissime præcavete : ut diligatis Dominum Deum vestrum.11 hoc tantum diligentissime praecavete, ut diligatis Dominum Deum vestrum.
12 Quod si volueritis gentium harum, quæ inter vos habitant, erroribus adhærere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare :12 Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos residuae sunt, erroribus adhaerere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare,
13 jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.13 iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
14 En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum.14 En ego hodie ingredior viam universae terrae; et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis bonis, quae Dominus Deus vester locutus est vobis, non praeterierit ne unum quidem incassum.
15 Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt : sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,15 Sicut ergo implevit opere, quod promisit, et prospera cuncta venerunt, sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
16 eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, et adoraveritis eos : cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis.16 Si praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod mandavit vobis, et servieritis diis alienis et adoraveritis eos, consurget in vos furor Domini, et cito peribitis ab hac terra optima, quam tradidit vobis ”.