Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Actus Apostolorum 6


font
VULGATANOVA VULGATA
1 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.1 In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmurGraecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidianoviduae eorum.
2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.2 Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt:“ Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis;
3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.3 considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spirituet sapientia, quos constituemus super hoc opus;
4 Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.4 nos vero orationi etministerio verbi instantes erimus ”.
5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.5 Et placuit sermo coram omnimultitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, etPhilippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaumproselytum Antiochenum,
6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum : et orantes imposuerunt eis manus.6 quos statuerunt ante conspectum apostolorum, etorantes imposuerunt eis manus.
7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
7 Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalemvalde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei.
8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.8 Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna inpopulo.
9 Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano :9 Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum etCyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantescum Stephano;
10 et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur.10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quoloquebatur.
11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum.11 Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “ Audivimus eum dicentemverba blasphema in Moysen et Deum ”;
12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,12 et commoverunt plebem et seniores etscribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem :13 etstatuerunt testes falsos dicentes: “ Homo iste non cessat loqui verba adversuslocum sanctum et Legem;
14 audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenushic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses”.
15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.15 Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eiustamquam faciem angeli.