Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ioannes 21


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic :1 Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis;manifestavit autem sic.
2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui diciturDidymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii exdiscipulis eius duo.
3 Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt.3 Dicit eis Simon Petrus: “ Vado piscari ”. Dicunt ei:“ Venimus et nos tecum ”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa noctenihil prendiderunt.
4 Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.4 Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuliquia Iesus est.
5 Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non.5 Dicit ergo eis Iesus: “ Pueri, numquid pulmentarium habetis?”. Responderunt ei: “ Non ”.
6 Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.6 Ille autem dixit eis: “ Mittite indexteram navigii rete et invenietis ”. Miserunt ergo et iam non valebant illudtrahere a multitudine piscium.
7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebatIesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominusest, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.8 alii autemdiscipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitisducentis, trahentes rete piscium.
9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.9 Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositumet panem.
10 Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.10 Dicit eis Iesus: “ Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc”.
11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnispiscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.
12 Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes, quia Dominus est.12 Dicit eis Iesus: “ Venite, prandete ”. Nemo autem audebat discipuloruminterrogare eum: “ Tu quis es? ”, scientes quia Dominus est.
13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.13 Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter.
14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
14 Hoc iamtertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.
15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “ Simon Ioannis, diligis meplus his? ”. Dicit ei: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei:“ Pasce agnos meos ”.
16 Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.16 Dicit ei iterum secundo: “ Simon Ioannis, diligisme? ”. Ait illi: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei: “Pasce oves meas ”.
17 Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas.17 Dicit ei tertio: “ Simon Ioannis, amas me? ”.Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “ Amas me? ”, et dicit ei: “Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce ovesmeas.
18 Amen, amen dico tibi : cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.18 Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas,ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget etducet, quo non vis ”.
19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.
19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturusesset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “ Sequere me ”.
20 Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ?20 Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, quiet recubuit in cena super pectus eius et dixit: “ Domine, quis est qui traditte? ”.
21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ?21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “ Domine, hic autemquid? ”.
22 Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere.22 Dicit ei Iesus: “ Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?Tu me sequere ”.
23 Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ?23 Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus illenon moritur. Non autem dixit ei Iesus: “ Non moritur ”, sed: “ Si eum volomanere donec veniam, quid ad te? ”.
24 Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc : et scimus quia verum est testimonium ejus.24 Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; etscimus quia verum est testimonium eius.
25 Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus : quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.25 Sunt autem et alia multa, quae fecitIesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos,qui scribendi sunt, libros.