Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ioannes 18


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.1 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis transtorrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.
2 Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesusconvenerat illuc cum discipulis suis.
3 Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.3 Iudas ergo, cum accepisset cohortem et apontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus etarmis.
4 Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quæritis ?4 Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit etdicit eis: “ Quem quaeritis? ”.
5 Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.5 Responderunt ei: “ Iesum Nazarenum ”.Dicit eis: “ Ego sum! ”. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.
6 Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.6 Ut ergo dixit eis: “ Ego sum! ”, abierunt retrorsum et ceciderunt interram.
7 Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.7 Iterum ergo eos interrogavit: “ Quem quaeritis? ”. Illi autemdixerunt: “ Iesum Nazarenum ”.
8 Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.8 Respondit Iesus: “ Dixi vobis: Ego sum!Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ”,
9 Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.9 ut impleretur sermo, quem dixit:“ Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ”.
10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.10 Simon ergo Petrus,habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eiusauriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus.
11 Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?11 Dixit ergo Iesus Petro:“ Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?”.
12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.
12 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum etligaverunt eum
13 Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.13 et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, quierat pontifex anni illius.
14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedit unum hominem mori pro populo.
14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis:“ Expedit unum hominem mori pro populo ”.
15 Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autemille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis;
16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ : et introduxit Petrum.16 Petrusautem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notuspontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.
17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? Dicit ille : Non sum.17 Dicit ergo Petro ancillaostiaria: “ Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? ”. Dicit ille:“ Non sum! ”.
18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
18 Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quiafrigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans etcalefaciens se.
19 Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.
20 Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.20 Respondit ei Iesus: “ Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui insynagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sumnihil.
21 Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quæ dixerim ego.21 Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sumipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego ”.
22 Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici ?22 Haec autem cum dixisset, unusassistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “ Sic respondes pontifici? ”.
23 Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me cædis ?23 Respondit ei Iesus: “ Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; siautem bene, quid me caedis? ”.
24 Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
24 Misit ergo eum Annas ligatum ad Caiphampontificem.
25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es ? Negavit ille, et dixit : Non sum.25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “Numquid et tu ex discipulis eius es? ”. Negavit ille et dixit: “ Non sum!”.
26 Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo ?26 Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrusauriculam: “ Nonne ego te vidi in horto cum illo? ”.
27 Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.
27 Iterum ergo negavitPetrus; et statim gallus cantavit.
28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.28 Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi nonintroierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ?29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: “ Quam accusationem affertisadversus hominem hunc? ”.
30 Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.30 Responderunt et dixerunt ei: “ Si non esset hicmalefactor, non tibi tradidissemus eum ”.
31 Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi : Nobis non licet interficere quemquam.31 Dixit ergo eis Pilatus: “Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum! ”. Dixerunt eiIudaei: “ Nobis non licet interficere quemquam ”,
32 Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.32 ut sermo Iesuimpleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.
33 Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus : et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judæorum ?33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “Tu es rex Iudaeorum? ”.
34 Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ?34 Respondit Iesus: “ A temetipso tu hoc dicis, analii tibi dixerunt de me? ”.
35 Respondit Pilatus : Numquid ego Judæus sum ? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti ?35 Respondit Pilatus: “ Numquid ego Iudaeussum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? ”.
36 Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis : nunc autem regnum meum non est hinc.36 ResponditIesus: “ Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum,ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum nonest hinc ”.
37 Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.37 Dixit itaque ei Pilatus: “ Ergo rex es tu? ”. ResponditIesus: “ Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum,ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem”.
38 Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.38 Dicit ei Pilatus: “ Quid est veritas? ”. Et cum hoc dixisset, iterumexivit ad Iudaeos et dicit eis: “ Ego nullam invenio in eo causam.
39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum ?39 Estautem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittamvobis regem Iudaeorum? ”.
40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.40 Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non huncsed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.