Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Deuteronomium 5


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum : Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie : discite ea, et opere complete.1 Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: “ Audi, Israel, praecepta atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea et opere complete.
2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb.
3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus.3 Non cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui in praesentiarum hic sumus, omnibus nobis, qui vivimus.
4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.4 Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis;
5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus : timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait :5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis in montem. Et ait:
6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.6 “Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.
8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.8 Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra.
9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus : Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me :9 Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me,
10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea.
11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra : quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit.
12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus.12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus.
13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.13 Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua.
14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas : ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.14 Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu.
15 Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati.15 Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati.
16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.16 Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
17 Non occides,17 Non occides.
18 neque mœchaberis,18 Neque moechaberis.
19 furtumque non facies :19 Furtumque non facies.
20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.20 Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
21 Non concupisces uxorem proximi tui : non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.21 Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius sunt”.
22 Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius : et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
22 Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis :23 Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu
24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam : vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.24 atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo.
25 Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus ? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.25 Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere ?26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere?
27 Tu magis accede : et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi : loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.
27 Tu magis accede et audi cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster, et tu loqueris ad nos cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster tibi, et nos audientes faciemus ea”.
28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me : Audivi vocem verborum populi hujus quæ locuti sunt tibi : bene omnia sunt locuti.28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: “Audivi vocem verborum populi huius, quae locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti.
29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum ?29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?
30 Vade et dic eis : Revertimini in tentoria vestra.30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra.
31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et cæremonias atque judicia : quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.31 Tu vero, hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et praecepta atque iudicia, quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem”.
32 Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis : non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram :32 Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus Deus vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram,
33 sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.33 sed per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.