Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Deuteronomium 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum :1 Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth et Dizahab.
2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.2 Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne.
3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis,3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia, quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis.
4 postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,4 Postquam percussit Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai,
5 trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere :
5 trans Iordanem in terra Moab coepitque Moyses explanare legem hanc et dicere:
6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens : Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis :6 “ Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis;
7 revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.7 convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum et ad omnes vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen magnum Euphraten.
8 En, inquit, tradidi vobis : ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
8 En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”.
9 Dixique vobis illo in tempore :9 Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos;
10 Non possum solus sustinere vos : quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.10 Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi.
11 (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)11 Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis, sicut locutus est vobis.
12 Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.12 Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia;
13 Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.13 date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
14 Tunc respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere.14 Tunc respondistis mihi: “Bona res est, quam vis facere”.
15 Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.15 Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris.
16 Præcepique eis, dicens : Audite illos, et quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus.16 Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus.
17 Nulla erit distantia personarum : ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.17 Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.
18 Præcepique omnia quæ facere deberetis.
18 Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis.
19 Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,19 Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
20 dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis :20 dixi vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis.
21 vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.21 Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas.
22 Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.22 Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere”.
23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros singulos de tribubus suis.
24 Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,24 Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol et, considerata terra,
25 sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
25 sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt: “Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis”.
26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri
27 murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.27 murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorraei atque deleret.
28 Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes : Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ : filios Enacim vidimus ibi.28 Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”.
29 Et dixi vobis : Nolite metuere, nec timeatis eos :29 Et dixi vobis: Nolite metuere nec timeatis eos.
30 Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus.30 Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus.
31 Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.31 Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,
33 qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.
33 qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait :34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:
35 Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,35 “Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris,
36 præter Caleb filium Jephone : ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.36 praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”.
37 Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit : Nec tu ingredieris illuc :37 Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc;
38 sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli.38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli.
39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur : et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
40 Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.
40 Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri”.
41 Et respondistis mihi : Peccavimus Domino : ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,41 Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus, sicut praecepit nobis Dominus Deus noster”. Cumque instructi armis pergeretis in montem,
42 ait mihi Dominus : Dic ad eos : Nolite ascendere, neque pugnetis : non enim sum vobiscum : ne cadatis coram inimicis vestris.42 ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”.
43 Locutus sum, et non audistis : sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem.43 Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem.
44 Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi : et cecidit de Seir usque Horma.44 Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo, obviam vobis, persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir usque Horma.
45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere.45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestrae voluit acquiescere.
46 Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.46 Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis.