Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lucas 15


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.1 ויהי בקרב אליו כל המוכסים והחטאים לשמע אותו
2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.2 וילונו הפרושים והסופרים לאמר הנה זה מקבל את החטאים ואכל אתם
3 Et ait ad illos parabolam istam dicens :3 וידבר אליהם את המשל הזה לאמר
4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?4 מי זה האיש מכם אשר לו מאה כבשים ואבד לו אחד מהם ולא יטוש את התשעים ותשעה במדבר והלך אחרי האבד עד כי ימצאהו
5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :5 והיה כמצאו אתו ישימנו על כתפיו בשמחה
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.6 ובא אל ביתו וקרא לאהביו ולשכניו יחד לאמר שמחו אתי כי מצאתי את שיי האבד
7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
7 אני אמר לכם כי כן תהיה שמחה בשמים על חוטא אחד השב יותר מעל תשעים ותשעה צדיקים אשר לא יצטרכו לתשובה
8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?8 או מי האשה אשר לה עשרה דרכמונים ואבד לה דרכמון אחד ולא תדליק נר ותטאטא את הבית ותחפש היטב עד כי תמצאהו
9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.9 והיה כמצאה אותו תקרא לרעותיה ולשכנותיה לאמר שמחנה אתי כי מצאתי את הדרכמון אשר אבד לי
10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
10 כן אני אמר לכם תהיה שמחה לנפי מלאכי אלהים על חוטא אחד אשר שב מחטאו
11 Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :11 ויאמר איש אחד היו לו שני בנים
12 et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.12 ויאמר הצעיר אל אביו אבי תנה לי את חלק הרכוש אשר יפל לי ויחלק להם את הנחלה
13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.13 ויהי מקץ ימים ויאסף הבן הצעיר את הכל וילך אל ארץ רחוקה ושם פזר את רכשו וילך בדרך סובאים וזוללים
14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.14 ואחרי כלותו את הכל היה רעב חזק בארץ ההיא ויחל להיות חסר לחם
15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.15 וילך וידבק באחד מבני המדינה בארץ ההיא וישלח אותו אל שדותיו לרעות חזירים
16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.16 ויתאו למלא את בטנו בחרובים אשר יאכלו החזירים ואין נתן לו
17 In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !17 וישב אל לבו ויאמר מה רבו שכירי אבי ויש להם לחם לשבע ואני אבד ברעב
18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te :18 אקומה נא ואלכה אל אבי ואמר אליו אבי חטאתי לשמים ולפניך
19 jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.19 ונקלתי מהקרא עוד בנך שימני כאשר שכיריך
20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.20 ויקם ויבא אל אביו עודנו מרחוק ואביו ראהו ויהמו מעיו וירץ ויפל על צואריו וישקהו
21 Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.21 ויאמר אליו הבן אבי חטאתי לשמים ולפניך ואני נקלתי מהקרא עוד בנך
22 Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :22 ויאמר האב אל עבדיו הוציאו את השמלה הטובה מכלן והלבישהו ותנו טבעת על ידו ונעלים ברגליו
23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :23 והביאו את עגל המרבק וטבחו אתו ונאכלה ונשמח
24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.24 כי זה בני היה מת ויחי ואובד היה וימצא ויחלו לשמח
25 Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :25 ובנו הגדול היה בשדה ויהי כאשר בא ויקרב אל הבית וישמע קול זמרה ומחלות
26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.26 ויקרא אל אחד הנערים וישאל מה זאת
27 Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.27 ויאמר אליו כי בא אחיך ויטבח אביך את עגל המרבק על אשר הושב לו שלם
28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.28 ויחר לו ולא אבה לבוא הביתה ויצא אביו וידבר על לבו
29 At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.29 ויען ויאמר אל אביו הנה זה שנים רבות אני עבד אתך ומימי לא עברתי את מצותך ומימי לא נתת לי גדי למען אשיש עם רעי
30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.30 ויבא בנך זה אשר בלע את נחלתך עם הזנות ותזבח לו את עגל המרבק
31 At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :31 ויאמר אליו בני אתה תמיד עמדי וכל אשר לי לך הוא
32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.32 אבל נכון לשוש ולשמח כי אחיך זה היה מת ויחי ואבד היה וימצא