Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Malachiæ 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ.
1 Oraculum. Verbum Domini ad Israel in manu Malachiae.
2 Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob,2 “ Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo dilexisti nos?”. Nonnefrater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob,
3 Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.3 Esau autem odio habuiet posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius thoibus deserti.
4 Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.4 Quodsi dixerit Edom: “Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quaedestructa sunt”, haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et egodestruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus estDominus usque in aeternum'.
5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.
5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: “Magnificatusest Dominus ultra terminos Israel”.
6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi esthonor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituumad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximusnomen tuum?”.
7 Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te ? in eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est.7 Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: “Inquo polluimus te?”. In eo quod dicitis: “Mensa Domini contemptibilis est”.
8 Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.8 Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum etlanguidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut sisusceperit faciem tuam!, dicit Dominus exercituum.
9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.9 Sed nunc deprecamini vultumDei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscipietfacies vestras?, dicit Dominus exercituum.
10 Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.10 Quis est in vobis, qui claudatostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicitDominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra.
11 Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur : et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.11 Ab ortu enim solisusque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificaturet offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicitDominus exercituum.
12 Et vos polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.12 Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: “MensaDomini contaminata est, et contemptibilis esca eius”.
13 Et dixistis : Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum : et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus : numquid suscipiam illud de manu vestra ? dicit Dominus.13 Et dicitis: “Quantuslabor!”, et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinisclaudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manuvestra?, dicit Dominus.
14 Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino : quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.14 Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculumet votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominusexercituum, et nomen meum horribile in gentibus.