Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Levítivo 9


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron :1 وفي اليوم الثامن دعا موسى هرون وبنيه وشيوخ اسرائيل
2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.2 وقال لهرون خذ لك عجلا ابن بقر لذبيحة خطية وكبشا لمحرقة صحيحين وقدّمهما امام الرب.
3 Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,3 وكلم بني اسرائيل قائلا خذوا تيسا من المعز لذبيحة خطية وعجلا وخروفا حوليّين صحيحين لمحرقة
4 bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis.4 وثورا وكبشا لذبيحة سلامة للذبح امام الرب وتقدمة ملتوتة بزيت. لان الرب اليوم يتراءى لكم.
5 Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret,5 فاخذوا ما امر به موسى الى قدام خيمة الاجتماع وتقدم كل الجماعة ووقفوا امام الرب.
6 ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus.6 فقال موسى هذا ما امر به الرب. تعملونه فيتراءى لكم مجد الرب.
7 Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
7 ثم قال موسى لهرون تقدم الى المذبح واعمل ذبيحة خطيتك ومحرقتك وكفّر عن نفسك وعن الشعب واعمل قربان الشعب وكفّر عنهم كما امر الرب.
8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo :8 فتقدم هرون الى المذبح وذبح عجل الخطية الذي له.
9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.9 وقدّم بنو هرون اليه الدم فغمس اصبعه في الدم وجعل على قرون المذبح ثم صبّ الدم الى اسفل المذبح.
10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi :10 والشحم والكليتين وزيادة الكبد من ذبيحة الخطية اوقدها على المذبح كما امر الرب موسى.
11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.11 واما اللحم والجلد فاحرقهما بنار خارج المحلّة
12 Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.12 ثم ذبح المحرقة فناوله بنو هرون الدم فرشّه على المذبح مستديرا.
13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni,13 ثم ناولوه المحرقة بقطعها والراس. فاوقدها على المذبح.
14 lotis aqua prius intestinis et pedibus.
14 وغسل الاحشاء والاكارع واوقدها فوق المحرقة على المذبح.
15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,15 ثم قدم قربان الشعب واخذ تيس الخطية الذي للشعب وذبحه وعمله للخطية كالاول.
16 fecit holocaustum,16 ثم قدم المحرقة وعملها كالعادة.
17 addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.17 ثم قدم التقدمة وملأ كفّه منها واوقدها على المذبح عدا محرقة الصباح.
18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.18 ثم ذبح الثور والكبش ذبيحة السلامة التي للشعب وناوله بنو هرون الدم فرشّه على المذبح مستديرا.
19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,19 والشحم من الثور ومن الكبش الألية وما يغشّي والكليتين وزيادة الكبد.
20 posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,20 ووضعوا الشحم على الصدرين فاوقد الشحم على المذبح.
21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
21 واما الصدران والساق اليمنى فرددها هرون ترديدا امام الرب كما امر موسى
22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.22 ثم رفع هرون يده نحو الشعب وباركهم وانحدر من عمل ذبيحة الخطية والمحرقة وذبيحة السلامة.
23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini :23 ودخل موسى وهرون الى خيمة الاجتماع ثم خرجا وباركا الشعب. فتراءى مجد الرب لكل الشعب
24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.24 وخرجت نار من عند الرب واحرقت على المذبح المحرقة والشحم. فرأى جميع الشعب وهتفوا وسقطوا على وجوههم