Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Nehemiae 5


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos.1 Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suosIudaeos.
2 Et erant qui dicerent : Filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis : accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.2 Et erant qui dicerent: “ Filios nostros et filias nostraspignoravimus, ut acciperemus frumentum et comederemus et viveremus! ”.
3 Et erant qui dicerent : Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame.3 Eterant qui dicerent: “ Agros nostros et vineas et domos nostras opposuimus, utacciperemus frumentum in fame! ”.
4 Et alii dicebant : Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas :4 Et alii dicebant: “ Mutuo sumpsimuspecunias in tributa regis pro agris nostris et vineis nostris.
5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt : et sicut filii eorum, ita et filii nostri : ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi : et agros nostros et vineas nostras alii possident.5 Et nunc sicutcaro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filiinostri; ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, etde filiabus nostris quaedam iam in servitute subiugatae sunt, nec habemus undepossint redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident ”.
6 Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc :6 Et iratus sum nimis, cum audissem clamorem eorum secundum verba haec.
7 cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis : Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis ? Et congregavi adversum eos concionem magnam,7 Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: “Usuras singuli a fratribus vestris exigitis! ”. Et congregavi adversum eoscontionem magnam
8 et dixi eis : Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram : et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos ? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.8 et dixi eis: “ Nos, ut scitis, redemimus fratres nostrosIudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram; quinpotius et vos vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis? ”. Et silueruntnec invenerunt quid responderent.
9 Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis : quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ?9 Dixique ad eos: “ Non est bona res, quamfacitis. Quare non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis agentibus inimicis nostris?
10 Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud : æs alienum concedamus quod debetur nobis.10 Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimusplurimis pecuniam et frumentum; non repetamus usuras istas.
11 Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas : quin potius et centesimum pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.11 Reddite eis hodieagros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniaefrumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis ”.
12 Et dixerunt : Reddemus, et ab eis nihil quæremus : sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram.12 Et dixerunt: “ Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, utloqueris ”. Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictumerat.
13 Insuper excussi sinum meum, et dixi : Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis : sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo : Amen : et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
13 Insuper excussi sinum meum et dixi: “ Sic excutiat Deus omnem virum,qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sicexcutiatur et vacuus fiat! ”. Et dixit universa multitudo: “ Amen! ”. Etlaudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum.
14 A die autem illa, qua præceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus.14 A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, abanno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annosduodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus.
15 Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta : sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei :15 Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt populum et acceperunt abeis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorumdepresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei,
16 quin potius in opere muri ædificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.16 quin potiusin opere muri restauravi et agrum non emi; et omnes pueri mei congregati ad opuserant.
17 Judæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quæ in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.17 Iudaei quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant adnos de gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam : insuper et annonas ducatus mei non quæsivi : valde enim attenuatus erat populus.18 Parabaturautem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus;et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei nonquaesivi; gravis enim erat servitus populi huius.
19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic.19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia, quae feci populo huic.