Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esdrae 9


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes : Non est separatus populus Israël, sacerdotes et Levitæ, a populis terrarum et abominationibus eorum : Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum :1 Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me princi pes dicentes:“ Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae a populis terrarumet abominationibus eorum, Chananaei videlicet et Hetthaei et Pherezaei etIebusaei et Ammonitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorraeorum.
2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum : manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.2 Tuleruntenim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cumpopulis terrarum; manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressionehac prima ”.
3 Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens.3 Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum etpallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens.
4 Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum :4 Conveneruntautem ad me omnes, qui timebant verba Dei Israel pro transgressione eorum, quide captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificiumvespertinum.
5 et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
5 Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et, scisso vestimentoet pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
6 Et dixi : Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te : quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum,6 Et dixi: “ Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te,quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delictanostra creverunt usque ad caelum
7 a diebus patrum nostrorum : sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.7 a diebus patrum nostrorum. Peccavimusgraviter usque ad diem hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsiet reges nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium etin captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac.
8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra :8 Etnunc ad momentum invenimus gratiam apud Dominum Deum nostrum, ut servaret nobisreliquias et figeret nobis tentorium in loco sancto eius et illuminaret oculosnostros Deus noster et daret nobis solacium modicum in servitute nostra.
9 quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem.
9 Quiaservi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sedinclinavit super nos misericordiam regum Persarum, ut darent nobis solacium, eterigeretur domus Dei nostri, et instaurarentur ruinae eius, et dedit nobisrefugium in Iuda et Ierusalem.
10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post hæc ? Quia dereliquimus mandata tua,10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? Dereliquimus mandata tua,
11 quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens : Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.11 quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens: “Terra, ad quamvos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est, iuxta immunditiampopulorum terrarum et abominationem eorum, qui repleverunt eam a fine usque adfinem coinquinatione sua.
12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum : ut confortemini, et comedatis quæ bona sunt terræ, et hæredes habeatis filios vestros usque in sæculum.12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum etfilias eorum ne accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum etprosperitatem eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bonasunt terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum”.
13 Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,13 Et post omnia, quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et indelicto nostro magno, quia tu, Deus noster, non iudicasti secundum iniquitatesnostras et dedisti nobis salutem, sicut est hodie,
14 ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ne dimitteres nobis reliquias ad salutem ?14 numquid amplius irritafaciemus mandata tua et matrimonia iungemus cum populis abominationum istarum?Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ut non essent reliquiae etsalus?
15 Domine Deus Israël, justus es tu : quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro : non enim stari potest coram te super hoc.15 Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac!Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propterhoc ”.