Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esdrae 10


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templumDei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum etpuerorum; et flevit populus fletu multo.
2 Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ : Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ : et nunc, si est pœnitentia in Israël super hoc,2 Et respondit Sechenias filius Iehielde filiis Elam et dixit Esdrae: “ Nos praevaricati sumus in Deum nostrum etduximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israelsuper hoc:
3 percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri : secundum legem fiat.3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universasuxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, quitiment praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat.
4 Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum : confortare, et fac.4 Surge, tuum estdecernere, nosque erimus tecum; confortare et fac ”.
5 Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israël, ut facerent secundum verbum hoc : et juraverunt.5 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnemIsrael iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.
6 Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc : panem non comedit, et aquam non bibit : lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.6 Et surrexitEsdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavitibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum,qui venerant de captivitate.
7 Et missa est vox in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem :7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, utcongregarentur in Ierusalem;
8 et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis.8 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxtaconsilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipseabicietur de coetu transmigrationis.
9 Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus : ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis : et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
9 Convenerunt igitur omnes viri Iudae etBeniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis,et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
10 Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos : Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israël.10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “ Vos transgressi estis etduxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel.
11 Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.11 Et nunc dateconfessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separaminia populis terrae et ab uxoribus alienigenis ”.
12 Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna : Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: “ Iuxta verbum tuum adnos, sic fiat.
13 Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto),13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et nonsustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippepeccavimus in sermone isto —
14 constituantur principes in universa multitudine : et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et judices ejus, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.14 constituantur principes in universamultitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas,veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatemet iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc ”.
15 Igitur Jonathan filius Azahel, et Jaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adjuverunt eos :15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contrahoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
16 feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem.16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos virosprincipes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, etsederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem.
17 Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
17 Et absolverunt causamcunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.
18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia.18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. Defiliis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib etGodolia;
19 Et dederunt manus suas ut ejicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suoarietem offerrent.
20 Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia.20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia.
21 Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias.21 Et de filiisHarim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias.
22 Et de filiis Pheshur, Elioënai, Maasia, Ismaël, Nathanaël, Jozabed, et Elasa.22 Et de filiis Phassur:Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.
23 Et de filiis Levitarum, Jozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Juda, et Eliezer.23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita,Phethahia, Iuda et Eliezer.
24 Et de cantoribus, Eliasib. Et de janitoribus, Sellum, et Telem, et Uri.24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus:Sellum et Telem et Uri.
25 Et ex Israël, de filiis Pharos, Remeia, et Jesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea.25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia etMelchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia.
26 Et de filiis Ælam, Mathania, Zacharias, et Jehiel, et Abdi, et Jerimoth, et Elia.26 Et de filiis Elam:Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia.
27 Et de filiis Zethua, Elioënai, Eliasib, Mathania, et Jerimuth, et Zabad, et Aziza.27 Et de filiisZethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza.
28 Et de filiis Bebai, Johanan, Hanania, Zabbai, Athalai.28 Et defiliis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
29 Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Jasub, et Saal, et Ramoth.29 Et de filiis Beguai:Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth.
30 Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse.30 Et de filiisPhahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui etManasse.
31 Et de filiis Herem, Eliezer, Josue, Melchias, Semeias, Simeon,31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon,
32 Benjamin, Maloch, Samarias.32 Beniamin, Melluch, Samarias.
33 Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Jermai, Manasse, Semei.33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad,Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei.
34 De filiis Bani, Maadi, Amram, et Vel,34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel,
35 Baneas, et Badaias, Cheliau,35 Banaia et Badaias, Cheliau,
36 Vania, Marimuth, et Eliasib,36 Vania, Meremoth et Eliasib,
37 Mathanias, Mathanai, et Jasi,37 Matthanias,Matthanai et Iasi.
38 et Bani, et Bennui, Semei,38 Et de filiis Bennui: Semei
39 et Salmias, et Nathan, et Adaias,39 et Selemias et Nathan etAdaias
40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai,40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai,
41 Ezrel, et Selemiau, Semeria,41 Azareel et Selemias, Samaria,
42 Sellum, Amaria, Joseph.42 Sellum, Amaria, Ioseph.
43 De filiis Nebo, Jehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Jeddu, et Joël, et Banaia.43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina,Ieddu et Ioel et Banaia.
44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios.44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.