Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Paralipomenon II 27


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.1 Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat.2 Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
3 Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.3 Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit.
4 Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.4 Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres.
5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio.
6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.6 Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.7 Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae.
8 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.8 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.
9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.9 Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo.