Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Paralipomenon II 24


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Sebia de Bersabee.1 Septem annorum erat Ioas, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee.
2 Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis.2 Fecitque, quod bonum est coram Domino, cunctis diebus Ioiadae sacerdotis.
3 Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
3 Accepit autem ei Ioiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
4 Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini.4 Post quae placuit Ioas, ut instauraret domum Domini.
5 Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis : Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egere negligentius.5 Congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis: “ Egredimini ad civitates Iudae et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos. Festinatoque hoc facite ”. Porro Levitae non festinarunt.
6 Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei : Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii ?6 Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: “ Quare non tibi fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii?
7 Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.7 Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et de universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim ”.
8 Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam : posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus.8 Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
9 Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto.9 Et praedicatum est in Iuda et Ierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super Israel in deserto.
10 Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.10 Laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam atque miserunt ita, ut impleretur.
11 Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum : sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia,11 Cumque tempus esset, ut deferrent arcam ad magistratus regis per manus Levitarum, et viderent multam esse pecuniam, ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam, quae erat in arca; porro arcam reportabant ad locum suum. Sicque faciebant per singula tempora, et congregata est infinita pecunia,
12 quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini : at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini : fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur.12 quam dederunt rex et Ioiada his, qui praeerant operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut domus Dei fulciretur.
13 Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.13 Egeruntque operarii, et obducebatur cicatrix operi per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt.
14 Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ : de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea : offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ.14 Cumque haec complessent, detulerunt coram rege et Ioiada reliquam partem pecuniae, de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta, phialae quoque et cetera vasa aurea et argentea. Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae.
15 Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum :15 Senuit autem Ioiada plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum.
16 sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus.
16 Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum in Israel cum Deo et cum domo eius.
17 Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem : qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.17 Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iudae et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis.
18 Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus : et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.18 Et dereliquerunt templum Domini, Dei patrum suorum, servieruntque palis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam et Ierusalem propter hoc peccatum.
19 Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.19 Mittebatque eis prophetas, ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.
20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis : Hæc dicit Dominus Deus : Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “ Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos ”.
21 Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.21 Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
22 Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat.22 Et non est recordatus Ioas rex misericordiae, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: “ Videat Dominus et requirat! ”.
23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ : venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum.23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Ierusalem et exterminaverunt cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum.
24 Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum : in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.24 Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia.
25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis : surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est : sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum.25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Coniuraverunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum.
26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semmarith Moabitidis.26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semath Ammanitidis et Iozabad filius Semarith Moabitidis.
27 Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum : regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.27 Porro de filiis eius, de summa tributi, quod impositum fuerat sub eo, et de instauratione domus Dei scriptum est in commentariis libri regum. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.