Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Paralipomenon II 19


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem.1 Reversus est autem Iosaphat rex Iudae in domum suam pacifice in Ierusalem.
2 Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum : Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris :2 Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: “ Impio praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris;
3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.
3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris palos de terra et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum ”.
4 Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.4 Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum, Deum patrum suorum.
5 Constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca,5 Constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iudae munitis per singula loca.
6 et præcipiens judicibus : Videte, ait, quid faciatis : non enim hominis exercetis judicium, sed Domini : et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.6 Et praecipiens iudicibus: “ Videte, ait, quid faciatis. Non enim homini exercetis iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando iudicaveritis.
7 Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.7 Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”.
8 In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus.8 In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum Ierusalem.
9 Præcepitque eis, dicens : Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.9 Praecepitque eis dicens: “ Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
10 Omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de cæremoniis, de justificationibus : ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros : sic ergo agentes non peccabitis.10 Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, ubicumque quaestio est de homicidio, de lege, de mandato, de praeceptis et de iustificationibus, commonete eos, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros; sic ergo agetis et non peccabitis.
11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit : porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent : habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.11 Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis ”.