Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 19


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo.1 Accidit autem post haec, ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo.
2 Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas : præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon,2 Dixitque David: “ Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas; praestitit enim pater eius mihi gratiam ”. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon,
3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon : Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te : nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus.3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: “ Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit, qui consolentur te; nec animadvertis quod, ut explorent et investigent et evertant terram tuam, venerint ad te servi eius ”.
4 Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.4 Igitur Hanon pueros David tulit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos.
5 Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.5 Qui cum abissent et hoc mandassent David, misit in occursum eorum — grandem enim contumeliam sustinuerant — et praecepit, ut manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.6 Videntes autem filii Ammon quod odiosos se fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Maacha et de Soba currus et equites;
7 Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.7 conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.
8 Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium :8 Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium.
9 egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.
9 Egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium venerant, separatim in agro steterunt.
10 Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum.10 Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum;
11 Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui : et perrexerunt contra filios Ammon.11 reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui, et perrexerunt contra filios Ammon.
12 Dixitque : Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi : si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium.12 Dixitque: “ Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi; si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in praesidium.
13 Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri : Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.13 Confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri; Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet ”.
14 Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium : et fugavit eos.14 Appropinquavit ergo Ioab et populus, qui cum eo erat, contra Syrum ad proelium, et fugerunt a facie eorum.
15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem : reversusque est etiam Joab in Jerusalem.15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Ierusalem.
16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium : Sophach autem princeps militiæ Adarezer erat dux eorum.16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium; Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum.
17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem venitque ad eos et direxit ex adverso aciem et pugnavit cum eis.
18 Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.18 Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem.
19 Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei : noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.19 Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos, fecerunt pacem cum David et servierunt ei; noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon.