Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 13


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,1 وشاور داود قواد الالوف والمئات وكل رئيس
2 et ait ad omnem cœtum Israël : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,2 وقال داود لكل جماعة اسرائيل ان حسن عندكم وكان ذلك من الرب الهنا فلنرسل الى كل جهة الى اخوتنا الباقين في كل اراضي اسرائيل ومعهم الكهنة واللاويون في مدن مسارحهم ليجتمعوا الينا
3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos : non enim requisivimus eam in diebus Saul.3 فنرجع تابوت الهنا الينا لاننا لم نسأل به في ايام شاول.
4 Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo.4 فقال كل الجماعة بان يفعلوا ذلك لان الأمر حسن في اعين جميع الشعب.
5 Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.5 وجمع داود كل اسرائيل من شيحور مصر الى مدخل حماة ليأتوا بتابوت الله من قرية يعاريم.
6 Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.6 وصعد داود وكل اسرائيل الى بعلة الى قرية يعاريم التي ليهوذا ليصعدوا من هناك تابوت الله الرب الجالس على الكروبيم الذي دعي بالاسم.
7 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab : Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.7 واركبوا تابوت الله على عجلة جديدة من بيت ابيناداب وكان عزّا واخيو يسوقان العجلة
8 Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.8 وداود وكل اسرائيل يلعبون امام الله بكل عزّ وباغاني وعيدان ورباب ودفوف وصنوج وابواق.
9 Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.9 ولما انتهوا الى بيدر كيدون مدّ عزّا يده ليمسك التابوت لان الثيران انشمصت.
10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino.10 فحمي غضب الرب على عزّا وضربه من اجل انه مدّ يده الى التابوت فمات هناك امام الله.
11 Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem.11 فاغتاظ داود لان الرب اقتحم عزّا اقتحاما وسمّى ذلك الموضع فارص عزّا الى هذا اليوم.
12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?12 وخاف داود الله في ذلك اليوم قائلا كيف آتي بتابوت الله اليّ.
13 et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.13 ولم ينقل داود التابوت اليه الى مدينة داود بل مال به الى بيت عوبيد ادوم الجتّي.
14 Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat.14 وبقي تابوت الله عند بيت عوبيد ادوم في بيته ثلاثة اشهر وبارك الرب بيت عوبيد ادوم وكل ما له