Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Regum II 13


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israël in Samaria decem et septem annis.1 Anno vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re gnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.
2 Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, et non declinavit ab eis.2 Et fecit malum coram Domino secutusque est peccatum Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; non declinavit ab eo.
3 Iratusque est furor Domini contra Israël, et tradidit eos in manu Hazaël regis Syriæ, et in manu Benadad filii Hazaël, cunctis diebus.3 Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus.
4 Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus : vidit enim angustiam Israël, quia attriverat eos rex Syriæ :4 Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus; vidit enim angustiam Israel, qua attriverat eos rex Syriae.
5 et dedit Dominus salvatorem Israëli, et liberatus est de manu regis Syriæ : habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.5 Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae; habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.
6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulaverunt : siquidem et lucus permansit in Samaria.6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria.
7 Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum : interfecerat enim eos rex Syriæ, et redegerat quasi pulverem in tritura areæ.7 Et non reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae.
8 Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?8 Reliqua autem gestorum Ioachaz et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
9 Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria : regnavitque Joas filius ejus pro eo.9 Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo.
10 Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis.10 Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis.
11 Et fecit quod malum est in conspectu Domini : non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulavit.11 Et fecit, quod malum est in conspectu Domini; non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulavit.
12 Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?12 Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
13 Et dormivit Joas cum patribus suis : Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël.
13 Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.
14 Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est : descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque : Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus.14 Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: “ Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ”.
15 Et ait illi Eliseus : Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,15 Et ait illi Eliseus: “Affer arcum et sagittas”. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,
16 dixit ad regem Israël : Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis,16 dixit ad regem Israel: “ Pone manum tuam super arcum ”. Et, cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis
17 et ait : Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus : Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus : Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam : percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam.17 et ait: “ Aperi fenestram orientalem ”. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: “Iace sagittam!”. Et iecit. Et ait Eliseus: “ Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam ”.
18 Et ait : Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei : Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset,18 Et ait: “ Tolle sagittas ”. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: “ Percute iaculo terram!”. Et, cum percussisset tribus vicibus et stetisset,
19 iratus est vir Dei contra eum, et ait : Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem : nunc autem tribus vicibus percuties eam.19 iratus est contra eum vir Dei et ait: “ Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam ”.
20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno.20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terra in ipso anno.
21 Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.
21 Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei et abierunt. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo et stetit super pedes suos.
22 Igitur Hazaël rex Syriæ afflixit Israël cunctis diebus Joachaz :22 Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz.
23 et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob : et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus.23 Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus.
24 Mortuus est autem Hazaël rex Syriæ, et regnavit Benadad filius ejus pro eo.24 Mortuus est autem Hazael rex Syriae; et regnavit Benadad filius eius pro eo.
25 Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazaël, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prælii : tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israël.25 Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.