Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Regum I 22


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël.1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.
2 In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israël.2 In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel,
3 (Dixitque rex Israël ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriæ ?)3 dixitque rex Israel ad servos suos: “ Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae? ”.
4 Et ait ad Josaphat : Veniesne mecum ad præliandum in Ramoth Galaad ?4 Et ait ad Iosaphat: “ Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad? ”.
5 Dixitque Josaphat ad regem Israël : Sicut ego sum, ita et tu : populus meus et populus tuus unum sunt : et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israël : Quære, oro te, hodie sermonem Domini.5 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui ”. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Quaere, oro te, hodie sermonem Domini ”.
6 Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Qui responderunt : Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis.6 Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “ Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? ”. Qui responderunt: “ Ascende, et dabit Dominus in manu regis ”.
7 Dixit autem Josaphat : Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum ?7 Dixit autem Iosaphat: “ Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum? ”.
8 Et ait rex Israël ad Josaphat : Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum : Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait : Ne loquaris ita, rex.8 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla ”. Cui Iosaphat ait: “ Ne loquaris ita, rex ”.
9 Vocavit ergo rex Israël eunuchum quemdam, et dixit ei : Festina adducere Michæam filium Jemla.
9 Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: “ Festina adducere Michaeam filium Iemla ”.
10 Rex autem Israël, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portæ Samariæ : et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum.10 Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum.
11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec deleas eam.11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “ Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam ”.
12 Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes : Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.12 Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: “ Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ”.
13 Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant : sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.13 Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum dicens: “ Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona ”.
14 Cui Michæas ait : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.14 Cui Michaeas ait: “ Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar! ”.
15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex : Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum, an cessare ? Cui ille respondit : Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis.15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “ Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare? ”. Cui ille respondit: “ Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ”.
16 Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.16 Dixit autem rex ad eum: “ Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini ”.
17 Et ille ait : Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum : revertatur unusquisque in domum suam in pace.17 Et ille ait:
“ Vidi cunctum Israel
dispersum in montibus
quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace” ”.
18 (Dixit ergo rex Israël ad Josaphat : Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum ?)18 Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “ Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum? ”.
19 Ille vero addens, ait : Propterea audi sermonem Domini : vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris :19 Ille vero addens ait: “ Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris.
20 et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.20 Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter.
21 Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ?21 Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”.
22 Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita.22 Et ille ait: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Et dixit Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”.
23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum ”.
24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi ?24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: “ Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ”.
25 Et ait Michæas : Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris.25 Et ait Michaeas: “ Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ”.
26 Et ait rex Israël : Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech,26 Et ait rex Israel: “ Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis,
27 et dicite eis : Hæc dicit rex : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace.27 et dic eis: “Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace” ”.
28 Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait : Audite, populi omnes.28 Dixitque Michaeas: “ Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ”. Et ait: “ Audite, populi omnes! ”.
29 Ascendit itaque rex Israël, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad.29 Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad.
30 Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum.30 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “ Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis ”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum.
31 Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens : Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israël solum.31 Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: “ Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum ”.
32 Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israël, et impetu facto pugnabant contra eum : et exclamavit Josaphat.32 Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat;
33 Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël, et cessaverunt ab eo.33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo.
34 Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo : Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.34 Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: “ Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum ”.
35 Commissum est ergo prælium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere : fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus,35 Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus.
36 et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens : Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.36 Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: “ Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam! ”.
37 Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam : sepelieruntque regem in Samaria,37 Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria.
38 et laverunt currum ejus in piscina Samariæ : et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat.38 Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat.
39 Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea quam ædificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?39 Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
41 Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Achab regis Israël.41 Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel;
42 Triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Azuba filia Salai.42 triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi.
43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea : fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in conspectu Domini.
44 Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.44 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis.
45 Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël.45 Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel.
46 Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?46 Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
47 Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra.47 Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra.
48 Nec erat tunc rex constitutus in Edom.48 Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius.
49 Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum : et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.49 Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber.
50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat.50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “ Vadant servi mei cum servis tuis in navibus ”. Et noluit Iosaphat.
51 Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui : regnavitque Joram filius ejus pro eo.
51 Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
52 Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis.52 Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis.
53 Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suæ, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.53 Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel;
54 Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israël, juxta omnia quæ fecerat pater ejus.54 servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat pater eius.