Scrutatio

Martedi, 30 aprile 2024 - San Pio V ( Letture di oggi)

Samuelis II 7


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,1 ויהי כי ישב המלך בביתו ויהוה הניח לו מסביב מכל איביו
2 dixit ad Nathan prophetam : Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium ?2 ויאמר המלך אל נתן הנביא ראה נא אנכי יושב בבית ארזים וארון האלהים ישב בתוך היריעה
3 Dixitque Nathan ad regem : Omne quod est in corde tuo, vade, fac : quia Dominus tecum est.3 ויאמר נתן אל המלך כל אשר בלבבך לך עשה כי יהוה עמך
4 Factum est autem in illa nocte : et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens :4 ויהי בלילה ההוא ויהי דבר יהוה אל נתן לאמר
5 Vade, et loquere ad servum meum David : Hæc dicit Dominus : Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum ?5 לך ואמרת אל עבדי אל דוד כה אמר יהוה האתה תבנה לי בית לשבתי
6 Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israël de terra Ægypti, usque in diem hanc : sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.6 כי לא ישבתי בבית למיום העלתי את בני ישראל ממצרים ועד היום הזה ואהיה מתהלך באהל ובמשכן
7 Per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israël, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël, cui præcepi ut pasceret populum meum Israël, dicens : Quare non ædificastis mihi domum cedrinam ?
7 בכל אשר התהלכתי בכל בני ישראל הדבר דברתי את אחד שבטי ישראל אשר צויתי לרעות את עמי את ישראל לאמר למה לא בניתם לי בית ארזים
8 Et nunc hæc dices servo meo David : Hæc dicit Dominus exercituum : Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël :8 ועתה כה תאמר לעבדי לדוד כה אמר יהוה צבאות אני לקחתיך מן הנוה מאחר הצאן להיות נגיד על עמי על ישראל
9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua : fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.9 ואהיה עמך בכל אשר הלכת ואכרתה את כל איביך מפניך ועשתי לך שם גדול כשם הגדלים אשר בארץ
10 Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius : nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,10 ושמתי מקום לעמי לישראל ונטעתיו ושכן תחתיו ולא ירגז עוד ולא יסיפו בני עולה לענותו כאשר בראשונה
11 ex die qua constitui judices super populum meum Israël : et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis : prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.11 ולמן היום אשר צויתי שפטים על עמי ישראל והניחתי לך מכל איביך והגיד לך יהוה כי בית יעשה לך יהוה
12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.12 כי ימלאו ימיך ושכבת את אבתיך והקימתי את זרעך אחריך אשר יצא ממעיך והכינתי את ממלכתו
13 Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.13 הוא יבנה בית לשמי וכננתי את כסא ממלכתו עד עולם
14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.14 אני אהיה לו לאב והוא יהיה לי לבן אשר בהעותו והכחתיו בשבט אנשים ובנגעי בני אדם
15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.15 וחסדי לא יסור ממנו כאשר הסרתי מעם שאול אשר הסרתי מלפניך
16 Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.16 ונאמן ביתך וממלכתך עד עולם לפניך כסאך יהיה נכון עד עולם
17 Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
17 ככל הדברים האלה וככל החזיון הזה כן דבר נתן אל דוד
18 Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque ?18 ויבא המלך דוד וישב לפני יהוה ויאמר מי אנכי אדני יהוה ומי ביתי כי הביאתני עד הלם
19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum : ista est enim lex Adam, Domine Deus.19 ותקטן עוד זאת בעיניך אדני יהוה ותדבר גם אל בית עבדך למרחוק וזאת תורת האדם אדני יהוה
20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te ? tu enim scis servum tuum, Domine Deus.20 ומה יוסיף דוד עוד לדבר אליך ואתה ידעת את עבדך אדני יהוה
21 Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo.21 בעבור דברך וכלבך עשית את כל הגדולה הזאת להודיע את עבדך
22 Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus quæ audivimus auribus nostris.22 על כן גדלת אדני יהוה כי אין כמוך ואין אלהים זולתך בכל אשר שמענו באזנינו
23 Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus.23 ומי כעמך כישראל גוי אחד בארץ אשר הלכו אלהים לפדות לו לעם ולשום לו שם ולעשות לכם הגדולה ונראות לארצך מפני עמך אשר פדית לך ממצרים גוים ואלהיו
24 Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum : et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum.24 ותכונן לך את עמך ישראל לך לעם עד עולם ואתה יהוה היית להם לאלהים
25 Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum : et fac sicut locutus es,25 ועתה יהוה אלהים הדבר אשר דברת על עבדך ועל ביתו הקם עד עולם ועשה כאשר דברת
26 ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur : Dominus exercituum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino,26 ויגדל שמך עד עולם לאמר יהוה צבאות אלהים על ישראל ובית עבדך דוד יהיה נכון לפניך
27 quia tu, Domine exercituum Deus Israël, revelasti aurem servi tui, dicens : Domum ædificabo tibi : propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.27 כי אתה יהוה צבאות אלהי ישראל גליתה את אזן עבדך לאמר בית אבנה לך על כן מצא עבדך את לבו להתפלל אליך את התפלה הזאת
28 Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera : locutus es enim ad servum tuum bona hæc.28 ועתה אדני יהוה אתה הוא האלהים ודבריך יהיו אמת ותדבר אל עבדך את הטובה הזאת
29 Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te : quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.29 ועתה הואל וברך את בית עבדך להיות לעולם לפניך כי אתה אדני יהוה דברת ומברכתך יברך בית עבדך לעולם