Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesis 44


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.1 ויצו את אשר על ביתו לאמר מלא את אמתחת האנשים אכל כאשר יוכלון שאת ושים כסף איש בפי אמתחתו
2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.2 ואת גביעי גביע הכסף תשים בפי אמתחת הקטן ואת כסף שברו ויעש כדבר יוסף אשר דבר
3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.3 הבקר אור והאנשים שלחו המה וחמריהם
4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?4 הם יצאו את העיר לא הרחיקו ויוסף אמר לאשר על ביתו קום רדף אחרי האנשים והשגתם ואמרת אלהם למה שלמתם רעה תחת טובה
5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.5 הלוא זה אשר ישתה אדני בו והוא נחש ינחש בו הרעתם אשר עשיתם
6 Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.6 וישגם וידבר אלהם את הדברים האלה
7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?7 ויאמרו אליו למה ידבר אדני כדברים האלה חלילה לעבדיך מעשות כדבר הזה
8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?8 הן כסף אשר מצאנו בפי אמתחתינו השיבנו אליך מארץ כנען ואיך נגנב מבית אדניך כסף או זהב
9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.9 אשר ימצא אתו מעבדיך ומת וגם אנחנו נהיה לאדני לעבדים
10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.10 ויאמר גם עתה כדבריכם כן הוא אשר ימצא אתו יהיה לי עבד ואתם תהיו נקים
11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.11 וימהרו ויורדו איש את אמתחתו ארצה ויפתחו איש אמתחתו
12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.12 ויחפש בגדול החל ובקטן כלה וימצא הגביע באמתחת בנימן
13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.13 ויקרעו שמלתם ויעמס איש על חמרו וישבו העירה
14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.14 ויבא יהודה ואחיו ביתה יוסף והוא עודנו שם ויפלו לפניו ארצה
15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?15 ויאמר להם יוסף מה המעשה הזה אשר עשיתם הלוא ידעתם כי נחש ינחש איש אשר כמני
16 Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.16 ויאמר יהודה מה נאמר לאדני מה נדבר ומה נצטדק האלהים מצא את עון עבדיך הננו עבדים לאדני גם אנחנו גם אשר נמצא הגביע בידו
17 Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.17 ויאמר חלילה לי מעשות זאת האיש אשר נמצא הגביע בידו הוא יהיה לי עבד ואתם עלו לשלום אל אביכם
18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem18 ויגש אליו יהודה ויאמר בי אדני ידבר נא עבדך דבר באזני אדני ואל יחר אפך בעבדך כי כמוך כפרעה
19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?19 אדני שאל את עבדיו לאמר היש לכם אב או אח
20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.20 ונאמר אל אדני יש לנו אב זקן וילד זקנים קטן ואחיו מת ויותר הוא לבדו לאמו ואביו אהבו
21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.21 ותאמר אל עבדיך הורדהו אלי ואשימה עיני עליו
22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.22 ונאמר אל אדני לא יוכל הנער לעזב את אביו ועזב את אביו ומת
23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.23 ותאמר אל עבדיך אם לא ירד אחיכם הקטן אתכם לא תספון לראות פני
24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.24 ויהי כי עלינו אל עבדך אבי ונגד לו את דברי אדני
25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.25 ויאמר אבינו שבו שברו לנו מעט אכל
26 Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.26 ונאמר לא נוכל לרדת אם יש אחינו הקטן אתנו וירדנו כי לא נוכל לראות פני האיש ואחינו הקטן איננו אתנו
27 Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.27 ויאמר עבדך אבי אלינו אתם ידעתם כי שנים ילדה לי אשתי
28 Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.28 ויצא האחד מאתי ואמר אך טרף טרף ולא ראיתיו עד הנה
29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum m?rore ad inferos.29 ולקחתם גם את זה מעם פני וקרהו אסון והורדתם את שיבתי ברעה שאלה
30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),30 ועתה כבאי אל עבדך אבי והנער איננו אתנו ונפשו קשורה בנפשו
31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.31 והיה כראותו כי אין הנער ומת והורידו עבדיך את שיבת עבדך אבינו ביגון שאלה
32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.32 כי עבדך ערב את הנער מעם אבי לאמר אם לא אביאנו אליך וחטאתי לאבי כל הימים
33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.33 ועתה ישב נא עבדך תחת הנער עבד לאדני והנער יעל עם אחיו
34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.34 כי איך אעלה אל אבי והנער איננו אתי פן אראה ברע אשר ימצא את אבי