Scrutatio

Giovedi, 2 maggio 2024 - Sant´ Atanasio ( Letture di oggi)

Genesis 23


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis
2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.2 et mortua est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam.
3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens:
4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.4 “Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”.
5 Responderunt filii Heth, dicentes :5 Responderunt filii Heth dicentes:
6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.6 “Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum”.
7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :7 Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth,
8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :8 dixitque ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor,
9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.9 ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri”.
10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :10 Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.11 “Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum”.
12 Adoravit Abraham coram populo terræ.12 Adoravit Abraham coram populo terrae
13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.13 et locutus est ad Ephron, audiente populo terrae: “Quaeso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo”.
14 Responditque Ephron :14 Respondit Ephron ad Abraham dicens ei:
15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.15 “Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum”.
16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.16 Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores.
17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,17 Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,
18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.18 Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui intrabant portam civitatis illius.
19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.19 Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre ­ haec est Hebron ­ in terra Chanaan.
20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.20 Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in possessionem sepulcri a filiis Heth.