Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesis 13


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.1 ויעל אברם ממצרים הוא ואשתו וכל אשר לו ולוט עמו הנגבה
2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.2 ואברם כבד מאד במקנה בכסף ובזהב
3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,3 וילך למסעיו מנגב ועד בית אל עד המקום אשר היה שם אהלה בתחלה בין בית אל ובין העי
4 in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.4 אל מקום המזבח אשר עשה שם בראשנה ויקרא שם אברם בשם יהוה
5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.5 וגם ללוט ההלך את אברם היה צאן ובקר ואהלים
6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.6 ולא נשא אתם הארץ לשבת יחדו כי היה רכושם רב ולא יכלו לשבת יחדו
7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.7 ויהי ריב בין רעי מקנה אברם ובין רעי מקנה לוט והכנעני והפרזי אז ישב בארץ
8 Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.8 ויאמר אברם אל לוט אל נא תהי מריבה ביני וביניך ובין רעי ובין רעיך כי אנשים אחים אנחנו
9 Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.9 הלא כל הארץ לפניך הפרד נא מעלי אם השמאל ואימנה ואם הימין ואשמאילה
10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.10 וישא לוט את עיניו וירא את כל ככר הירדן כי כלה משקה לפני שחת יהוה את סדם ואת עמרה כגן יהוה כארץ מצרים באכה צער
11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.11 ויבחר לו לוט את כל ככר הירדן ויסע לוט מקדם ויפרדו איש מעל אחיו
12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.12 אברם ישב בארץ כנען ולוט ישב בערי הככר ויאהל עד סדם
13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
13 ואנשי סדם רעים וחטאים ליהוה מאד
14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.14 ויהוה אמר אל אברם אחרי הפרד לוט מעמו שא נא עיניך וראה מן המקום אשר אתה שם צפנה ונגבה וקדמה וימה
15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.15 כי את כל הארץ אשר אתה ראה לך אתננה ולזרעך עד עולם
16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.16 ושמתי את זרעך כעפר הארץ אשר אם יוכל איש למנות את עפר הארץ גם זרעך ימנה
17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.17 קום התהלך בארץ לארכה ולרחבה כי לך אתננה
18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.18 ויאהל אברם ויבא וישב באלני ממרא אשר בחברון ויבן שם מזבח ליהוה