Scrutatio

Domenica, 12 maggio 2024 - Santi Nereo e Achilleo ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni (يوحنا) 1


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 في البدء كان الكلمة والكلمة كان عند الله وكان الكلمة الله.1 In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum.
2 هذا كان في البدء عند الله.2 Hoc erat in principio apud Deum.
3 كل شيء به كان وبغيره لم يكن شيء مما كان.3 Omnia per ipsum facta sunt :
et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
4 فيه كانت الحياة والحياة كانت نور الناس.4 In ipso vita erat,
et vita erat lux hominum :
5 والنور يضيء في الظلمة والظلمة لم تدركه5 et lux in tenebris lucet,
et tenebræ eam non comprehenderunt.
6 كان انسان مرسل من الله اسمه يوحنا.6 Fuit homo
missus a Deo,
cui nomen erat Joannes.
7 هذا جاء للشهادة ليشهد للنور لكي يؤمن الكل بواسطته.7 Hic venit in testimonium
ut testimonium perhiberet de lumine,
ut omnes crederent per illum.
8 لم يكن هو النور بل ليشهد للنور.8 Non erat ille lux,
sed ut testimonium perhiberet de lumine.
9 كان النور الحقيقي الذي ينير كل انسان آتيا الى العالم.9 Erat lux vera,
quæ illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum.
10 كان في العالم وكوّن العالم به ولم يعرفه العالم.10 In mundo erat,
et mundus per ipsum factus est,
et mundus eum non cognovit.
11 الى خاصته جاء وخاصته لم تقبله.11 In propria venit,
et sui eum non receperunt.
12 واما كل الذين قبلوه فاعطاهم سلطانا ان يصيروا اولاد الله اي المؤمنون باسمه.12 Quotquot autem receperunt eum,
dedit eis potestatem filios Dei fieri,
his qui credunt in nomine ejus :
13 الذين ولدوا ليس من دم ولا من مشيئة جسد ولا من مشيئة رجل بل من الله13 qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis,
neque ex voluntate viri,
sed ex Deo nati sunt.
14 والكلمة صار جسدا وحلّ بيننا ورأينا مجده مجدا كما لوحيد من الآب مملوءا نعمة وحقا.14 Et Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis :
et vidimus gloriam ejus,
gloriam quasi unigeniti a Patre
plenum gratiæ et veritatis.
15 يوحنا شهد له ونادى قائلا هذا هو الذي قلت عنه ان الذي يأتي بعدي صار قدامي لانه كان قبلي.15 Joannes testimonium perhibet de ipso,
et clamat dicens :
Hic erat quem dixi :
Qui post me venturus est,
ante me factus est :
quia prior me erat.
16 ومن ملئه نحن جميعا اخذنا. ونعمة فوق نعمة.16 Et de plenitudine ejus
nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
17 لان الناموس بموسى اعطي. اما النعمة والحق فبيسوع المسيح صارا.17 quia lex per Moysen data est,
gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
18 الله لم يره احد قط. الابن الوحيد الذي هو في حضن الآب هو خبّر18 Deum nemo vidit umquam :
unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,
ipse enarravit.
19 وهذه هي شهادة يوحنا حين ارسل اليهود من اورشليم كهنة ولاويين ليسألوه من انت.19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?
20 فاعترف ولم ينكر واقرّ اني لست انا المسيح.20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.
21 فسألوه اذا ماذا. ايليا انت. فقال لست انا. النبي انت. فاجاب لا.21 Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.
22 فقالوا له من انت لنعطي جوابا للذين ارسلونا. ماذا تقول عن نفسك.22 Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?
23 قال انا صوت صارخ في البرية قوّموا طريق الرب كما قال اشعياء النبي.23 Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
24 وكان المرسلون من الفريسيين.24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
25 فسألوه وقالوا له فما بالك تعمّد ان كنت لست المسيح ولا ايليا ولا النبي.25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?
26 اجابهم يوحنا قائلا انا اعمد بماء. ولكن في وسطكم قائم الذي لستم تعرفونه.26 Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
27 هو الذي يأتي بعدي الذي صار قدامي الذي لست بمستحق ان احل سيور حذائه.27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
28 هذا كان في بيت عبرة في عبر الاردن حيث كان يوحنا يعمد28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
29 وفي الغد نظر يوحنا يسوع مقبلا اليه فقال هوذا حمل الله الذي يرفع خطية العالم.29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
30 هذا هو الذي قلت عنه يأتي بعدي رجل صار قدامي لانه كان قبلي.30 Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :
31 وانا لم اكن اعرفه. لكن ليظهر لاسرائيل لذلك جئت اعمد بالماء.31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
32 وشهد يوحنا قائلا اني قد رأيت الروح نازلا مثل حمامة من السماء فاستقر عليه.32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
33 وانا لم اكن اعرفه. لكن الذي ارسلني لاعمد بالماء ذاك قال لي الذي ترى الروح نازلا ومستقرا عليه فهذا هو الذي يعمد بالروح القدس.33 Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
34 وانا قد رأيت وشهدت ان هذا هو ابن الله34 Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
35 وفي الغد ايضا كان يوحنا واقفا هو واثنان من تلاميذه.35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
36 فنظر الى يسوع ماشيا فقال هوذا حمل الله.36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.
37 فسمعه التلميذان يتكلم فتبعا يسوع.37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
38 فالتفت يسوع ونظرهما يتبعان فقال لهما ماذا تطلبان. فقالا ربي الذي تفسيره يا معلّم اين تمكث.38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?
39 فقال لهما تعاليا وانظرا. فأتيا ونظرا اين كان يمكث ومكثا عنده ذلك اليوم. وكان نحو الساعة العاشرة.39 Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
40 كان اندراوس اخو سمعان بطرس واحدا من الاثنين اللذين سمعا يوحنا وتبعاه.40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
41 هذا وجد اولا اخاه سمعان فقال له قد وجدنا مسيا. الذي تفسيره المسيح.41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
42 فجاء به الى يسوع. فنظر اليه يسوع وقال انت سمعان بن يونا. انت تدعى صفا الذي تفسيره بطرس42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
43 في الغد اراد يسوع ان يخرج الى الجليل. فوجد فيلبس فقال له اتبعني.43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
44 وكان فيلبس من بيت صيدا من مدينة اندراوس وبطرس.44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
45 فيلبس وجد نثنائيل وقال له وجدنا الذي كتب عنه موسى في الناموس والانبياء يسوع ابن يوسف الذي من الناصرة.45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
46 فقال له نثنائيل أمن الناصرة يمكن ان يكون شيء صالح. قال له فيلبس تعال وانظر46 Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.
47 ورأى يسوع نثنائيل مقبلا اليه فقال عنه هوذا اسرائيلي حقا لا غش فيه.47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.
48 قال له نثنائيل من اين تعرفني. اجاب يسوع وقال له. قبل ان دعاك فيلبس وانت تحت التينة رأيتك.48 Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
49 اجاب نثنائيل وقال له يا معلّم انت ابن الله. انت ملك اسرائيل.49 Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
50 اجاب يسوع وقال له هل آمنت لاني قلت لك اني رأيتك تحت التينة. سوف ترى اعظم من هذا.50 Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.
51 وقال له الحق الحق اقول لكم من الآن ترون السماء مفتوحة وملائكة الله يصعدون وينزلون على ابن الانسان51 Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.