Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo (متى) 26


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 ولما اكمل يسوع هذه الاقوال كلها قال لتلاميذه1 Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :
2 تعلمون انه بعد يومين يكون الفصح وابن الانسان يسلم ليصلب2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
3 حينئذ اجتمع رؤساء الكهنة والكتبة وشيوخ الشعب الى دار رئيس الكهنة الذي يدعى قيافا.3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :
4 وتشاوروا لكي يمسكوا يسوع بمكر ويقتلوه.4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
5 ولكنهم قالوا ليس في العيد لئلا يكون شغب في الشعب5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
6 وفيما كان يسوع في بيت عنيا في بيت سمعان الابرص6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
7 تقدمت اليه امرأة معها قارورة طيب كثير الثمن فسكبته على راسه وهو متكئ.7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
8 فلما رأى تلاميذه ذلك اغتاظوا قائلين لماذا هذا الاتلاف.8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?
9 لانه كان يمكن ان يباع هذا الطيب بكثير ويعطى للفقراء.9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
10 فعلم يسوع وقال لهم لماذا تزعجون المرأة فانها قد عملت بي عملا حسنا.10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.
11 لان الفقراء معكم في كل حين. واما انا فلست معكم في كل حين.11 Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
12 فانها اذ سكبت هذا الطيب على جسدي انما فعلت ذلك لاجل تكفيني.12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
13 الحق اقول لكم حيثما يكرز بهذا الانجيل في كل العالم يخبر ايضا بما فعلته هذه تذكارا لها13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.
14 حينئذ ذهب واحد من الاثني عشر الذي يدعى يهوذا الاسخريوطي الى رؤساء الكهنة14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :
15 وقال ماذا تريدون ان تعطوني وانا اسلمه اليكم. فجعلوا له ثلاثين من الفضة.15 et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
16 ومن ذلك الوقت كان يطلب فرصة ليسلمه16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
17 وفي اول ايام الفطير تقدم التلاميذ الى يسوع قائلين له اين تريد ان نعد لك لتاكل الفصح.17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?
18 فقال اذهبوا الى المدينة الى فلان وقولوا له. المعلم يقول ان وقتي قريب. عندك اصنع الفصح مع تلاميذي.18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
19 ففعل التلاميذ كما امرهم يسوع واعدوا الفصح19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
20 ولما كان المساء اتكأ مع الاثني عشر.20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
21 وفيما هم ياكلون قال الحق اقول لكم ان واحد منكم يسلمني.21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
22 فحزنوا جدا وابتدأ كل واحد منهم يقول له هل انا هو يا رب.22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?
23 فاجاب وقال. الذي يغمس يده معي في الصحفة هو يسلمني.23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
24 ان ابن الانسان ماض كما هو مكتوب عنه. ولكن ويل لذلك الرجل الذي به يسلم ابن الانسان. كان خيرا لذلك الرجل لو لم يولد.24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
25 فاجاب يهوذا مسلمه وقال هل انا هو يا سيدي. قال له انت قلت25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
26 وفيما هم ياكلون اخذ يسوع الخبز وبارك وكسر واعطى التلاميذ وقال خذوا كلوا. هذا هو جسدي.26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.
27 واخذ الكاس وشكر واعطاهم قائلا اشربوا منها كلكم.27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
28 لان هذا هو دمي الذي للعهد الجديد الذي يسفك من اجل كثيرين لمغفرة الخطايا.28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
29 واقول لكم اني من الآن لا اشرب من نتاج الكرمة هذا الى ذلك اليوم حينما اشربه معكم جديدا في ملكوت ابي.29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
30 ثم سبحوا وخرجوا الى جبل الزيتون30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
31 حينئذ قال لهم يسوع كلكم تشكّون فيّ في هذه الليلة لانه مكتوب اني اضرب الراعي فتتبدد خراف الرعية.31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
32 ولكن بعد قيامي اسبقكم الى الجليل.32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
33 فاجاب بطرس وقال له وان شك فيك الجميع فانا لا اشك ابدا.33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
34 قال له يسوع الحق اقول لك انك في هذه الليلة قبل ان يصيح ديك تنكرني ثلاث مرات.34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
35 قال له بطرس ولو اضطررت ان اموت معك لا انكرك. هكذا قال ايضا جميع التلاميذ35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
36 حينئذ جاء معهم يسوع الى ضيعة يقال لها جثسيماني فقال للتلاميذ اجلسوا ههنا حتى امضي واصلّي هناك.36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
37 ثم اخذ معه بطرس وابني زبدي وابتدأ يحزن ويكتئب.37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
38 فقال لهم نفسي حزينة جدا حتى الموت. امكثوا ههنا واسهروا معي.38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.
39 ثم تقدم قليلا وخرّ على وجهه وكان يصلّي قائلا يا ابتاه ان امكن فلتعبر عني هذه الكاس. ولكن ليس كما اريد انا بل كما تريد انت.39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
40 ثم جاء الى التلاميذ فوجدهم نياما. فقال لبطرس أهكذا ما قدرتم ان تسهروا معي ساعة واحدة.40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?
41 اسهروا وصلّوا لئلا تدخلوا في تجربة. اما الروح فنشيط واما الجسد فضعيف.41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
42 فمضى ايضا ثانية وصلّى قائلا يا ابتاه ان لم يمكن ان تعبر عني هذه الكاس الا ان اشربها فلتكن مشيئتك.42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
43 ثم جاء فوجدهم ايضا نياما. اذ كانت اعينهم ثقيلة.43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.
44 فتركهم ومضى ايضا وصلّى ثالثة قائلا ذلك الكلام بعينه.44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
45 ثم جاء الى تلاميذه وقال لهم ناموا الآن واستريحوا. هوذا الساعة قد اقتربت وابن الانسان يسلم الى ايدي الخطاة.45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
46 قوموا ننطلق. هوذا الذي يسلمني قد اقترب46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.
47 وفيما هو يتكلم اذا يهوذا واحد من الاثني عشر قد جاء ومعه جمع كثير بسيوف وعصي من عند رؤساء الكهنة وشيوخ الشعب.47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
48 والذي اسلمه اعطاهم علامة قائلا الذي اقبّله هو هو. امسكوه.48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
49 فللوقت تقدم الى يسوع وقال السلام يا سيدي. وقبّله.49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
50 فقال له يسوع يا صاحب لماذا جئت. حينئذ تقدموا والقوا الايادي على يسوع وامسكوه.50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
51 واذا واحد من الذين مع يسوع مدّ يده واستل سيفه وضرب عبد رئيس الكهنة فقطع اذنه.51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
52 فقال له يسوع رد سيفك الى مكانه. لان كل الذين يأخذون السيف بالسيف يهلكون.52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
53 أتظن اني لا استطيع الآن ان اطلب الى ابي فيقدم لي اكثر من اثني عشر جيشا من الملائكة.53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?
54 فكيف تكمل الكتب انه هكذا ينبغي ان يكون54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?
55 في تلك الساعة قال يسوع للجموع كأنه على لص خرجتم بسيوف وعصي لتاخذوني. كل يوم كنت اجلس معكم اعلّم في الهيكل ولم تمسكوني.55 In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
56 واما هذا كله فقد كان لكي تكمل كتب الانبياء. حينئذ تركه التلاميذ كلهم وهربوا56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
57 والذين امسكوا يسوع مضوا به الى قيافا رئيس الكهنة حيث اجتمع الكتبة والشيوخ.57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.
58 واما بطرس فتبعه من بعيد الى دار رئيس الكهنة فدخل الى داخل وجلس بين الخدام لينظر النهاية.58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
59 وكان رؤساء الكهنة والشيوخ والمجمع كله يطلبون شهادة زور على يسوع لكي يقتلوه.59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :
60 فلم يجدوا. ومع انه جاء شهود زور كثيرون لم يجدوا. ولكن اخيرا تقدم شاهدا زور60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
61 وقالا. هذا قال اني اقدر ان انقض هيكل الله وفي ثلاثة ايام ابنيه.61 et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
62 فقام رئيس الكهنة وقال له أما تجيب بشيء. ماذا يشهد به هذان عليك.62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?
63 واما يسوع فكان ساكتا. فاجاب رئيس الكهنة وقال له استحلفك بالله الحي ان تقول لنا هل انت المسيح ابن الله.63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
64 قال له يسوع انت قلت. وايضا اقول لكم من الآن تبصرون ابن الانسان جالسا عن يمين القوة وآتيا على سحاب السماء.64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
65 فمزّق رئيس الكهنة حينئذ ثيابه قائلا قد جدّف. ما حاجتنا بعد الى شهود. ها قد سمعتم تجديفه.65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :
66 ماذا ترون. فاجابوا وقالوا انه مستوجب الموت.66 quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.
67 حينئذ بصقوا في وجهه ولكموه. وآخرون لطموه67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
68 قائلين تنبأ لنا ايها المسيح من ضربك68 dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
69 اما بطرس فكان جالسا خارجا في الدار. فجاءت اليه جارية قائلة وانت كنت مع يسوع الجليلي.69 Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.
70 فانكر قدام الجميع قائلا لست ادري ما تقولين.70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.
71 ثم اذ خرج الى الدهليز رأته اخرى فقالت للذين هناك وهذا كان مع يسوع الناصري.71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.
72 فانكر ايضا بقسم اني لست اعرف الرجل.72 Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.
73 وبعد قليل جاء القيام وقالوا لبطرس حقا انت ايضا منهم فان لغتك تظهرك.73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.
74 فابتدأ حينئذ يلعن ويحلف اني لا اعرف الرجل. وللوقت صاح الديك.74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
75 فتذكر بطرس كلام يسوع الذي قال له انك قبل ان يصيح الديك تنكرني ثلاث مرات. فخرج الى خارج وبكى بكاء مرا75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.