Zaccaria 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
LA SACRA BIBBIA | VULGATA |
---|---|
1 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. | |
2 Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus. | |
3 Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus : | |
4 et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. | |
5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. | |
6 O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus. | |
7 O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis : | |
8 quia hæc dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei : | |
9 quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. | |
10 Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. | |
11 Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. | |
12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem. | |
13 Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo. |