Scrutatio

Mercoledi, 22 maggio 2024 - Santa Rita da Cascia ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca (لوقا) 22


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 وقرب عيد الفطر الذي يقال له الفصح.1 Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :
2 وكان رؤساء الكهنة والكتبة يطلبون كيف يقتلونه. لانهم خافوا الشعب2 et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.
3 فدخل الشيطان في يهوذا الذي يدعى الاسخريوطي وهو من جملة الاثني عشر.3 Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :
4 فمضى وتكلم مع رؤساء الكهنة وقواد الجند كيف يسلمه اليهم.4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
5 ففرحوا وعاهدوه ان يعطوه فضة.5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
6 فواعدهم. وكان يطلب فرصة ليسلمه اليهم خلوا من جمع6 Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
7 وجاء يوم الفطير الذي كان ينبغي ان يذبح فيه الفصح.7 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
8 فارسل بطرس ويوحنا قائلا اذهبا واعدّا لنا الفصح لناكل.8 Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
9 فقالا له اين تريد ان نعدّ.9 At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?
10 فقال لهما اذا دخلتما المدينة يستقبلكما انسان حامل جرة ماء. اتبعاه الى البيت حيث يدخل10 Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,
11 وقولا لرب البيت يقول لك المعلّم اين المنزل حيث آكل الفصح مع تلاميذي.11 et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?
12 فذاك يريكما عليّة كبيرة مفروشة. هناك اعدا.12 Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.
13 فانطلقا ووجدا كما قال لهما. فاعدّا الفصح13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
14 ولما كانت الساعة اتكأ والاثنا عشر رسولا معه.14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
15 وقال لهم شهوة اشتهيت ان آكل هذا الفصح معكم قبل ان اتألم.15 Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
16 لاني اقول لكم اني لا آكل منه بعد حتى يكمل في ملكوت الله.16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
17 ثم تناول كاسا وشكر وقال خذوا هذه واقتسموها بينكم.17 Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.
18 لاني اقول لكم اني لا اشرب من نتاج الكرمة حتى يأتي ملكوت الله.18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
19 واخذ خبزا وشكر وكسر واعطاهم قائلا هذا هو جسدي الذي يبذل عنكم. اصنعوا هذا لذكري.19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
20 وكذلك الكاس ايضا بعد العشاء قائلا هذه الكاس هي العهد الجديد بدمي الذي يسفك عنكم.20 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
21 ولكن هوذا يد الذي يسلمني هي معي على المائدة.21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
22 وابن الانسان ماض كما هو محتوم. ولكن ويل لذلك الانسان الذي يسلمه.22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
23 فابتدأوا يتساءلون فيما بينهم من ترى منهم هو المزمع ان يفعل هذا23 Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
24 وكانت بينهم ايضا مشاجرة من منهم يظن انه يكون اكبر.24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
25 فقال لهم. ملوك الامم يسودونهم والمتسلطون عليهم يدعون محسنين.25 Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
26 واما انتم فليس هكذا. بل الكبير فيكم ليكن كالاصغر. والمتقدم كالخادم.26 Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.
27 لان من هو اكبر. الذي يتكئ ام الذي يخدم. أليس الذي يتكئ. ولكني انا بينكم كالذي يخدم.27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :
28 انتم الذين ثبتوا معي في تجاربي.28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
29 وانا اجعل لكم كما جعل لي ابي ملكوتا.29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
30 لتأكلوا وتشربوا على مائدتي في ملكوتي وتجلسوا على كراسي تدينون اسباط اسرائيل الاثني عشر30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
31 وقال الرب سمعان سمعان هوذا الشيطان طلبكم لكي يغربلكم كالحنطة.31 Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :
32 ولكني طلبت من اجلك لكي لا يفنى ايمانك. وانت متى رجعت ثبت اخوتك.32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
33 فقال له يا رب اني مستعد ان امضي معك حتى الى السجن والى الموت.33 Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
34 فقال اقول لك يا بطرس لا يصيح الديك اليوم قبل ان تنكر ثلاث مرات انك تعرفني34 At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :
35 ثم قال لهم حين ارسلتكم بلا كيس ولا مزود ولا احذية هل اعوزكم شيء. فقالوا لا.35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?
36 فقال لهم لكن الآن من له كيس فليأخذه ومزود كذلك. ومن ليس له فليبع ثوبه ويشتر سيفا.36 At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
37 لاني اقول لكم انه ينبغي ان يتم فيّ ايضا هذا المكتوب وأحصي مع اثمة. لان ما هو من جهتي له انقضاء.37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
38 فقالوا يا رب هوذا هنا سيفان. فقال لهم يكفي38 At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.
39 وخرج ومضى كالعادة الى جبل الزيتون. وتبعه ايضا تلاميذه.39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
40 ولما صار الى المكان قال لهم صلّوا لكي لا تدخلوا في تجربة.40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.
41 وانفصل عنهم نحو رمية حجر وجثا على ركبتيه وصلّى41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,
42 قائلا يا ابتاه ان شئت ان تجيز عني هذه الكاس. ولكن لتكن لا ارادتي بل ارادتك.42 dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
43 وظهر له ملاك من السماء يقويه.43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
44 واذ كان في جهاد كان يصلّي باشد لجاجة وصار عرقه كقطرات دم نازلة على الارض.44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
45 ثم قام من الصلاة وجاء الى تلاميذه فوجدهم نياما من الحزن.45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
46 فقال لهم لماذا انتم نيام. قوموا وصلّوا لئلا تدخلوا في تجربة46 Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
47 وبينما هو يتكلم اذا جمع والذي يدعى يهوذا احد الاثني عشر يتقدمهم فدنا من يسوع ليقبله.47 Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
48 فقال له يسوع يا يهوذا أبقبلة تسلم ابن الانسان.48 Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?
49 فلما رأى الذين حوله ما يكون قالوا يا رب انضرب بالسيف.49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?
50 وضرب واحد منهم عبد رئيس الكهنة فقطع اذنه اليمنى.50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
51 فاجاب يسوع وقال دعوا الى هذا. ولمس اذنه وابرأها51 Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
52 ثم قال يسوع لرؤساء الكهنة وقواد جند الهيكل والشيوخ المقبلين عليه. كانه على لص خرجتم بسيوف وعصي.52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?
53 اذ كنت معكم كل يوم في الهيكل لم تمدوا عليّ الايادي. ولكن هذه ساعتكم وسلطان الظلمة53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
54 فأخذوه وساقوه وادخلوه الى بيت رئيس الكهنة واما بطرس فتبعه من بعيد.54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.
55 ولما اضرموا نارا في وسط الدار وجلسوا معا جلس بطرس بينهم.55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
56 فرأته جارية جالسا عند النار فتفرست فيه وقالت وهذا كان معه.56 Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.
57 فانكره قائلا لست اعرفه يا امرأة.57 At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.
58 وبعد قليل رآه آخر وقال وانت منهم. فقال بطرس يا انسان لست انا.58 Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.
59 ولما مضى نحو ساعة واحدة اكّد آخر قائلا بالحق ان هذا ايضا كان معه لانه جليلي ايضا.59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.
60 فقال بطرس يا انسان لست اعرف ما تقول. وفي الحال بينما هو يتكلم صاح الديك.60 Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
61 فالتفت الرب ونظر الى بطرس. فتذكر بطرس كلام الرب كيف قال له انك قبل ان يصيح الديك تنكرني ثلاث مرات.61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
62 فخرج بطرس الى خارج وبكى بكاء مرا62 Et egressus foras Petrus flevit amare.
63 والرجال الذين كانوا ضابطين يسوع كانوا يستهزئون به وهم يجلدونه.63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.
64 وغطوه وكانوا يضربون وجهه ويسألونه قائلين تنبأ. من هو الذي ضربك.64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?
65 واشياء أخر كثيرة كانوا يقولون عليه مجدفين65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
66 ولما كان النهار اجتمعت مشيخة الشعب رؤساء الكهنة والكتبة واصعدوه الى مجمعهم66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.
67 قائلين ان كنت انت المسيح فقل لنا. فقال لهم ان قلت لكم لا تصدقون.67 Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :
68 وان سألت لا تجيبونني ولا تطلقونني.68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
69 منذ الآن يكون ابن الانسان جالسا عن يمين قوّة الله.69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
70 فقال الجميع أفانت ابن الله. فقال لهم انتم تقولون اني انا هو.70 Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.
71 فقالوا ما حاجتنا بعد الى شهادة لاننا نحن سمعنا من فمه71 At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.