Salmi 132
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | BIBBIA RICCIOTTI |
---|---|
1 Canticum ascensionum. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius, | 1 - Cantico de' gradini. Di David. Oh! Com'è bello e giocondoche de' fratelli abitino insieme! |
2 quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob: | 2 È come l'olio odoroso [sparso] sul capo, che scorre giù sulla barba, sulla barba d'Aronne, che scorre giù sino all'orlo della sua veste. |
3 “ Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei, | 3 E come la rugiada dell'Hermon, che scende sui monti di Sion. Poichè là il Signore ha destinato la benedizione e la vita in perpetuo! |
4 non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, | |
5 donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob ”. | |
6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar. | |
7 Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. - | |
8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. | |
9 Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent. | |
10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. | |
11 Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. | |
12 Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam ”. | |
13 Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi: | |
14 “ Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam. | |
15 Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus. | |
16 Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt. | |
17 Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo. | |
18 Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius ”. |