Giobbe 32
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibivideretur. | 1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibivideretur. |
2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites decognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceretcoram Deo. | 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites decognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceretcoram Deo. |
3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissentresponsionem, sed tantummodo condemnassent Iob. | 3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissentresponsionem, sed tantummodo condemnassent Iob. |
4 Igitur Eliu exspectavit Iobloquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur; | 4 Igitur Eliu exspectavit Iobloquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur; |
5 cum autem vidisset Eliuquod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. | 5 cum autem vidisset Eliuquod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. |
6 Respondensque Eliufilius Barachel Buzites dixit: “ Iunior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco veritus sum et timui vobis indicare meam sententiam. | 6 Respondensque Eliufilius Barachel Buzites dixit: “ Iunior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco veritus sum et timui vobis indicare meam sententiam. |
7 Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit sapientiam. | 7 Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit sapientiam. |
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam. | 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam. |
9 Non sunt longaevi sapientes, nec senes intellegunt iudicium. | 9 Non sunt longaevi sapientes, nec senes intellegunt iudicium. |
10 Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. | 10 Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. |
11 Exspectavi enim sermones vestros, intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis, | 11 Exspectavi enim sermones vestros, intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis, |
12 et ut vos intellegerem nitebar. Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob et respondere ex vobis sermonibus eius. | 12 et ut vos intellegerem nitebar. Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob et respondere ex vobis sermonibus eius. |
13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum, non homo”. | 13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum, non homo”. |
14 Non parabo mihi verba, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. | 14 Non parabo mihi verba, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. |
15 Extimuerunt nec responderunt ultra; abstuleruntque a se eloquia. | 15 Extimuerunt nec responderunt ultra; abstuleruntque a se eloquia. |
16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt, | 16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt, |
17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam. | 17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam. |
18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei; | 18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei; |
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. | 19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. |
20 Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo. | 20 Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo. |
21 Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar. | 21 Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar. |
22 Nescio enim blandiri, quia in brevi tolleret me Factor meus. | 22 Nescio enim blandiri, quia in brevi tolleret me Factor meus. |