Giobbe 32
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibivideretur.2Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites decognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceretcoram Deo.3Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissentresponsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.4Igitur Eliu exspectavit Iobloquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;5cum autem vidisset Eliuquod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.6Respondensque Eliufilius Barachel Buzites dixit:
“ Iunior sum tempore,
vos autem antiquiores;
idcirco veritus sum et timui
vobis indicare meam sententiam.
7Dixi: Aetas loquetur,
et annorum multitudo docebit sapientiam.
8Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
9Non sunt longaevi sapientes,
nec senes intellegunt iudicium.
10Ideo dicam: Audite me,
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11Exspectavi enim sermones vestros,
intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,
12et ut vos intellegerem nitebar.
Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob
et respondere ex vobis sermonibus eius.
13Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam;
Deus proiecit eum, non homo”.
14Non parabo mihi verba,
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15Extimuerunt nec responderunt ultra;
abstuleruntque a se eloquia.
16Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti,
steterunt, nec ultra responderunt,
17respondebo et ego partem meam
et ostendam scientiam meam.
18Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus pectoris mei;
19en venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
20Loquar et respirabo paululum,
aperiam labia mea et respondebo.
21Non accipiam personam viri
et nulli homini blandiar.
22Nescio enim blandiri,
quia in brevi tolleret me Factor meus.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito