Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 7


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Porro filii Issachar : Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.1 Porro filii Issachar: Thola et Phua, Iasub et Semron, quat tuor.
2 Filii Thola : Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.2 Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia sescenti.
3 Filii Ozi : Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes.3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael et Obadia et Ioel et Iesia, quinque principes omnes.
4 Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia : multas enim habuerunt uxores, et filios.4 Cumque eis erant secundum genealogias familiarum suarum turmae accinctae ad proelium, viri fortissimi, triginta sex milia; multas enim habuere uxores et filios.
5 Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
5 Fratresque eorum per omnes cognationes Issachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt.
6 Filii Benjamin : Bela, et Bechor, et Jadihel, tres.6 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Iedihel, tres.
7 Filii Bela : Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi : numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.7 Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor.
8 Porro filii Bechor : Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath : omnes hi filii Bechor.8 Porro filii Bochor: Zamira et Ioas et Eliezer et Elioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almath; omnes hi filii Bochor.
9 Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.9 Numerati sunt autem in genealogiis suis principes familiarum suarum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti.
10 Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar :10 Porro filii Iedihel: Bilhan; filii autem Bilhan: Iehus et Beniamin et Aod et Chanaana et Zethan et Tharsis et Ahisahar;
11 omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes.11 omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes.
12 Sepham quoque et Hapham filii Hir : et Hasim filii Aher.
12 Suphim quoque et Huphim filii Hir et Husim filii Aher.
13 Filii autem Nephthali : Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
13 Filii autem Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellum, filii Bilhae.
14 Porro filius Manasse, Esriel : concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.14 Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina eius Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad.
15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan : et habuit sororem nomine Maacha : nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.15 Machir autem accepit uxorem de Huphim et Suphim et habuit sororem nomine Maacha; nomen autem secundi Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae.
16 Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares : porro nomen fratris ejus, Sares : et filii ejus, Ulam, et Recen.16 Et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares; porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem.
17 Filius autem Ulam, Badan : hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.17 Filius autem Ulam: Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse.
18 Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.18 Soror autem eius Ammalecheth peperit Isod et Abiezer et Maala.
19 Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
19 Erant autem filii Semida: Ahin et Sechem et Leci et Aniam.
20 Filii autem Ephraim : Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius,
21 et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad : occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.21 et huius filius Zabad et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant, ut invaderent possessiones eorum.
22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius, ut consolarentur eum;
23 Ingressusque est ad uxorem suam : quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset :23 ingressusque est ad uxorem suam, quae concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset.
24 filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.24 Filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara.
25 Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,25 Porro filius eius Rapha et Reseph et Thale filius eius, de quo natus est Thaan,
26 qui genuit Laadan : hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,26 qui genuit Laadan; huius quoque filius Ammiud genuit Elisama,
27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue.
28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.28 Possessio autem eorum et habitationes: Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis usque Hai et filias eius.
29 Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus : in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël.
29 Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel.
30 Filii Aser : Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.30 Filii Aser: Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror eorum.
31 Filii autem Baria : Heber, et Melchiel : ipse est pater Barsaith.31 Filii autem Beria: Heber et Melchiel, ipse est pater Barzaith.
32 Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Hotham et Suaa sororem eorum.
33 Filii Jephlat : Phosech, et Chamaal, et Asoth : hi filii Jephlat.33 Filii Iephlat: Phosech et Bamaal et Asoth; hi filii Iephlat.
34 Porro filii Somer : Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.34 Porro filii Somer fratris sui: Roaga et Haba et Aram.
35 Filii autem Helem fratris ejus : Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.35 Filii autem Hotham fratris eius: Supha et Iemna et Selles et Amal.
36 Filii Supha : Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,36 Filii Supha: Sue, Hamapher et Sual et Beri et Iamra,
37 Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Beera.
38 Filii Jether : Jephone, et Phaspha, et Ara.38 Filii Iether: Iephonne et Phaspha et Ara.
39 Filii autem Olla : Aree, et Haniel, et Resia.39 Filii autem Olla: Area et Hanniel et Resia.
40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum : numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.40 Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia.