Giobbe (ايوب) 40
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 فاجاب الرب ايوب فقال | 1 Et respondens Dominus locutus est ad Iob: |
2 هل يخاصم القدير موبّخه ام المحاجّ الله يجاوبه | 2 “ Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ”. |
3 فاجاب ايوب الرب وقال | 3 Respondens autem Iob Domino dixit: |
4 ها انا حقير فماذا اجاوبك. وضعت يدي على فمي. | 4 “ Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum. |
5 مرة تكلمت فلا اجيب ومرتين فلا ازيد | 5 Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam ”. |
6 فاجاب الرب ايوب من العاصفة فقال | 6 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit: |
7 الآن شدّ حقويك كرجل. اسألك فتعلمني. | 7 “ Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. |
8 لعلك تناقض حكمي. تستذنبني لكي تتبرر انت. | 8 Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris? |
9 هل لك ذراع كما لله وبصوت مثل صوته ترعد. | 9 Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas? |
10 تزيّن الآن بالجلال والعزّ والبس المجد والبهاء. | 10 Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore induere. |
11 فرّق فيض غضبك وانظر كل متعظم واخفضه. | 11 Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem arrogantem humilia. |
12 انظر الى كل متعظم وذلّله ودس الاشرار في مكانهم. | 12 Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo. |
13 اطمرهم في التراب معا واحبس وجوههم في الظلام. | 13 Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea; |
14 فانا ايضا احمدك لان يمينك تخلصك | 14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. |
15 هوذا بهيموث الذي صنعته معك. ياكل العشب مثل البقر. | 15 Ecce Behemoth, quem feci tecum; fenum quasi bos comedit. |
16 ها هي قوته في متنيه وشدته في عضل بطنه. | 16 Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius. |
17 يخفض ذنبه كارزة. عروق فخذيه مضفورة. | 17 Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt. |
18 عظامه انابيب نحاس. جرمها حديد ممطول. | 18 Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. |
19 هو اول اعمال الله. الذي صنعه اعطاه سيفه. | 19 Ipse est principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius. |
20 لان الجبال تخرج له مرعى وجميع وحوش البر تلعب هناك. | 20 Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi. |
21 تحت السدرات يضطجع في ستر القصب والغمقة. | 21 Sub lotis silvestribus dormit, in secreto calami et in locis umentibus; |
22 تظلله السدرات بظلها. يحيط به صفصاف السواقي. | 22 loti silvestres umbra eum protegunt, circumdant eum salices torrentis. |
23 هوذا النهر يفيض فلا يفر هو. يطمئن ولو اندفق الاردن في فمه. | 23 Si fluvius intumescat, non tremit; securus est, si prorumpat fluctus ad os eius. |
24 هل يؤخذ من امامه. هل يثقب انفه بخزامة | 24 In oculis eius quis capiet eum et in sudibus perforabit nares eius? |
25 An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius? | |
26 Numquid pones iuncum in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius? | |
27 Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia? | |
28 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? | |
29 Numquid illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis? | |
30 Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores? | |
31 Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius? | |
32 Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas. |