Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Corinzi 3


font

1Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed qua sicarnalibus, tamquam parvulis in Christo.2Lac vobis potum dedi, non escam,nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis,3adhuc enim estis carnales.Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundumhominem ambulatis?
4Cum enim quis dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, alius autem: “ Ego Apollo”, nonne homines estis?5Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri,per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.6Ego plantavi, Apollorigavit, sed Deus incrementum dedit;7itaque neque qui plantat, est aliquid,neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.8Qui plantat autem et qui rigatunum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.9Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis.10Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentumposui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodosuperaedificet;11fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quodpositum est, qui est Iesus Christus.12Si quis autem superaedificat suprafundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam,13uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in ignerevelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.14Si cuius opusmanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet;15si cuius opus arserit,detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.16Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?17Si quisautem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est,quod estis vos.
18Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo,stultus fiat, ut sit sapiens.19Sapientia enim huius mundi stultitia est apudDeum. Scriptum est enim:
“ Qui apprehendit sapientes in astutia eorum ”;
20et iterum:
“ Dominus novit cogitationes sapientium,
quoniam vanae sunt ”.
21Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt,22sive Paulussive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sivefutura, omnia enim vestra sunt,23vos autem Christi, Christus autem Dei.