Salmi תהילים (Tehillim) 79
Versetti esaminati
| Modern Hebrew Bible | Nova Vulgata |
|---|---|
| 1 מזמור לאסף אלהים באו גוים בנחלתך טמאו את היכל קדשך שמו את ירושלם לעיים | 1 Psalmus. Asaph. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in ruinas. |
| 2 נתנו את נבלת עבדיך מאכל לעוף השמים בשר חסידיך לחיתו ארץ | 2 Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. |
| 3 שפכו דמם כמים סביבות ירושלם ואין קובר | 3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. |
| 4 היינו חרפה לשכנינו לעג וקלס לסביבותינו | 4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt. |
| 5 עד מה יהוה תאנף לנצח תבער כמו אש קנאתך | 5 Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus? |
| 6 שפך חמתך אל הגוים אשר לא ידעוך ועל ממלכות אשר בשמך לא קראו | 6 Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt, |
| 7 כי אכל את יעקב ואת נוהו השמו | 7 quia comederunt Iacob et sedem eius desolaverunt. |
| 8 אל תזכר לנו עונת ראשנים מהר יקדמונו רחמיך כי דלונו מאד | 8 Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. |
| 9 עזרנו אלהי ישענו על דבר כבוד שמך והצילנו וכפר על חטאתינו למען שמך | 9 Adiuva nos, Deus salutaris nostri, propter gloriam nominis tui et libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. |
| 10 למה יאמרו הגוים איה אלהיהם יודע בגיים לעינינו נקמת דם עבדיך השפוך | 10 Quare dicent in gentibus: “ Ubi est Deus eorum? ”. Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est. |
| 11 תבוא לפניך אנקת אסיר כגדל זרועך הותר בני תמותה | 11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui superstites relinque filios mortis. |
| 12 והשב לשכנינו שבעתים אל חיקם חרפתם אשר חרפוך אדני | 12 Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. |
| 13 ואנחנו עמך וצאן מרעיתך נודה לך לעולם לדר ודר נספר תהלתך | 13 Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam. |