Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 26
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 ויען איוב ויאמר | 1 Respondens autem Iob dixit: |
| 2 מה עזרת ללא כח הושעת זרוע לא עז | 2 “ Quomodo adiuvisti imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis? |
| 3 מה יעצת ללא חכמה ותושיה לרב הודעת | 3 Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam! |
| 4 את מי הגדת מלין ונשמת מי יצאה ממך | 4 Quem docere voluisti? Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te? |
| 5 הרפאים יחוללו מתחת מים ושכניהם | 5 Ecce umbrae gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. |
| 6 ערום שאול נגדו ואין כסות לאבדון | 6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni. |
| 7 נטה צפון על תהו תלה ארץ על בלי מה | 7 Qui extendit aquilonem super vacuum et appendit terram super nihilum. |
| 8 צרר מים בעביו ולא נבקע ענן תחתם | 8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. |
| 9 מאחז פני כסה פרשז עליו עננו | 9 Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam. |
| 10 חק חג על פני מים עד תכלית אור עם חשך | 10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae. |
| 11 עמודי שמים ירופפו ויתמהו מגערתו | 11 Columnae caeli contremiscunt et pavent ab increpatione eius. |
| 12 בכחו רגע הים ובתובנתו מחץ רהב | 12 In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab. |
| 13 ברוחו שמים שפרה חללה ידו נחש בריח | 13 Spiritus eius serenavit caelos, et manus eius confodit colubrum fugientem. |
| 14 הן אלה קצות דרכו ומה שמץ דבר נשמע בו ורעם גבורתו מי יתבונן | 14 Ecce haec sunt termini viarum eius; et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ”. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ