Vangelo secondo Luca 21
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium,divites.2Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo3et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit.4Namomnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnemvictum suum, quem habebat, misit ”.
5Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum,esset dixit:6“ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinqueturlapis super lapidem, qui non destruatur ”.7Interrogaverunt autem illumdicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieriincipient? ”.8Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient innomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergoire post illos.9Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri;oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”.
10Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum;11et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque etde caelo signa magna erunt.12Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas etpersequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges etpraesides propter nomen meum;13continget autem vobis in testimonium.14Poniteergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis;15ego enimdabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnesadversarii vestri.16Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatiset amicis, et morte afficient ex vobis,17et eritis odio omnibus propter nomenmeum.18Et capillus de capite vestro non peribit.19In patientia vestrapossidebitis animas vestras.
20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quiaappropinquavit desolatio eius.21Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam.22Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.23Vae autempraegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna superterram et ira populo huic,24et cadent in ore gladii et captivi ducentur inomnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur temporanationum.
25Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentiumprae confusione sonitus maris et fluctuum,26arescentibus hominibus prae timoreet exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorummovebuntur.27Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestateet gloria magna.
28His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniamappropinquat redemptio vestra ”.
29Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores:30cumiam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas.31Itaet vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.32Amendico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.33Caelum etterra transibunt, verba autem mea non transibunt.
34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula etebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;35tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.36Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quaefutura sunt, et stare ante Filium hominis ”.
37Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte,qui vocatur Oliveti.38Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
123456789101112131415161718192021222324
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito